Putsch, Christoph Wilhelm; 1542-1572 (1542-1572) [1568], Brevis et indubitata assertio de iis principibus, qui a Christi nativitate ad haec nostra usque tempora dominio integre potiti sunt civitatis Tridentinae, versio electronica (), 16 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [putsch-c-brevis].
(14)
Porro Sigismundus senio iam confectus mortique vicinus -- -- quùm nullos liberos
relinqueret, Serenissimum Principem Maximilianum Romanorum Regem Semper Augustum
suarum ditionum haeredem instituit, qui Comitatum hunc nostrum Tirolensem summa
animi moderatione et prudentia singulari ad obitum usque suum administravit,
civitatem Tridentinam suo subjectam Dominio habuit; nam ùt semper aliàs ita etiam
anno Christi millesimo quingentesimo octavo Cives Tridentini tanquam Principatui
Tirolensi plenè incorporati ab ipso Caesare in conventum publicum convocati sunt,
eisque tali titulo Maximilianus Caesar Comesque Tirolensis lingua vernacula scribere
solebat : Den Ersamen Unseren getrewen lieben IC den Räthen und
Verwesern zue Triendt etc . – Erat autem ea tempestate Caesaris Maximiliani
eius nominis primi sacratissimae memoriae, tanquam Principis Tirolensi in civitate
Tridentina Praefectus sive Capitaneus nobilis Vir Dominus Adamus a Vveinegck,
Caesarea Maiestate Consiliarius et Praefectus Castri Sigmundskron.

|