Putsch, Christoph Wilhelm; 1542-1572 (1542-1572) [1568], Brevis et indubitata assertio de iis principibus, qui a Christi nativitate ad haec nostra usque tempora dominio integre potiti sunt civitatis Tridentinae, versio electronica (), 16 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [putsch-c-brevis].
(16) Divo Maximiliano Caesare viam universae carnis ingresso
Invictissimus longèque potentissimus Princeps sanctissimae recordationis Carolus
Quintus Caesar Augustus eius ex filio Philippo, Hispaniarum et Utriusque Siciliae
Rege nepos, ditissimum, pariterque foecundissimum Comitatum Tirolensem in fidem
accepit, quem deinde fratri suo Germano Ferdinando Augustissimo Romanorum Regi
gubernandum commisit. Hoc temporum tractu Capitaneus Civitatis Tridentinae extitit
Nobilis et Strenuus Vir Dominus Christophorus a Thunn in Künigsberg, Eques Auratus,
haereditarius Episcopatus Tridentini Pincerna. Porro quomodo Archidux Ferdinandus
postea Romanorum Rex, electusque Imperator semper Augustus religiosissimae memoriae
cum Episcopis Tridentinae Ecclesiae convenerit, aut quas inter se contractiones,
quae pacta conventionesque habuerint, Cancellariae Tirolensis alumnis investigandum
relinquo. Sed hic orationi nostrae finem tandem imponere remque concludere
decrevi.

|