Putsch, Christoph Wilhelm; 1542-1572 (1542-1572) [1568], Brevis et indubitata assertio de iis principibus, qui a Christi nativitate ad haec nostra usque tempora dominio integre potiti sunt civitatis Tridentinae, versio electronica (), 16 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [putsch-c-brevis].
(13) et paucis intervenientibus annis Serenissimus Archidux
Sigismundus tanquam Princeps Tirolensis cum Aula sua in eadem sua civitate
aliquamdiù commoratus est et feuda concessit. Legi diplomata, quae in primis
regiminis sui annis elargitus fuerit, in quibus tali usus est titulo:
Nos Sigismundus Dei gratia Dux Austriae, Stiriae, Carinthiae et
Carniolae, Comes Tirolis etc; Et in fine Literarum sic:
Datum in civitate nostra Tridentina sexta die mensis Iunij anno Domini
millesimo quadringentesimo quadragesimo sexto. Per id tempus civitatis
Tridentinae Capitaneus Archiducalis fuit Nobilis et Strenuus Vir Dominus Henricus a
Mörsperg Eques Auratus, postea anno Christi millesimo quadringentesimo septuagesimo
quinto, quùm Beatus Simon puer Tridentinus a Judaeis sceleratissimis horrendo
supplicij genere martyrio coronatus est, Praefectum sive Capitaneum nomine
Archiducis Sigismundi in civitate Tridentina egit Nobilis Vir Dominus Jacobus a
Spaur, haereditarius Principatus Tirolensis Pincerna.

|