Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

SyL.

Ego quoque sentio uani esse hominis in proprias laudes excurrere absque occasione, sed quum a calumniatoribus arcessitur in dedecus, laudabile est infamiam quomodocunque a se depellere: neque te, Caesar, debita laude fraudauerim, si quidem magnum alioquin et praeclarum uirum semper iudicaui tum in ciuilibus negotiis et administratione reipublicę, tum etiam imperatoria dignitate bellicaeque fortitudinis operibus, hac una dominationis immoderata cupiditate excępta; quod ipse certis signis quum pręuidissem, decreueram tuo capite manibus Marii parentare. Cęterum stultis amicorum precibus expugnatus tanquam e cauea furentis lęenae catulum emisi, qui adolescens spiritu uiribusque comparatis orbem sanguine ciuium cruentaret: atque eam nobilissimam rempublicam, quae meis consiliis atque periculis a seruitute liberata, ac prope funere erepta pristinę fuerat incolumitati restituta, is, inquam, flagitiosus Marianorum scelerum minister furore percitus exagitatam bellis, cladibus funestam, hebetatam uiribus et prorsus exanguem immanissimis

-- xx --

hostibus obuiam prędam relinqueret. Porro tibi persuadeas hanc pręrogatiuam Caesari suo Venerem a Ioue impetrasse, ut illi uni mortalium omnium liceret per caedes latrocinia uastationem ad principatum proficisci, cunctis bonis artibus, imprimis boni et aequi, funditus euersis. Mihi autem longe mens aliena est nec unquam haec opinio penitus insita inueterataque extorquebitur quin putem nefas esse hominem aliquid homini detrahere, et alieno incommodo suum commodum augere, nisi uero temere siccariis et raptoribus poenam capitis legibus irrogari statutum sit ac in unum quodque facinus more maiorum grauiter animaduerti. Quum igitur leuiora delicta iubeantur atrocissimis expiari suppliciis, euersoribus urbium, et quorum opera publica salus oppugnata et libertas extincta sunt, credis impunitatem propositam esse? alioquin et impios Gygantum conatus spesque sacrilegas olim consensu gentium execratas iam sua sententia laudi posteritas ascribet. Quocirca (ut ad meam causam quasi postliminio reuertar) quod nequaquam inuitus aliena possessione decesserim, aequissimi atque fortissimi animi fuit. Quippe omnia pessum eunt diuinaque non dignoscuntur ab humanis, nisi

-- xx --

his qui magistratus gerunt non solum a ciuibus iniuriam propulsent, et malos ab inferenda prohibeant, uerum etiam si minus incipientes a lare, tum suis affectibus statuant modum, tum incitatiores cupiditates frenent: quin etiam nisi manus a rapinis, et oculos ab impudico temperauerint aspectu, ad mores potentiorum reliqua multitudo componitur uitamque principis exemplum sibi ac normam uiuendi propositam esse putant. Quod si principes non magis libidinibus regerentur quam regerent libidines et acres suorum uitiorum uindices existerent, profecto non inuaderetur tot prauitatibus genus humanum, labe scelerum passim ueluti contagione serpente ac proxima queque occupante, ut rara membra alicuius ordinis integra relicta sint. Nunc tecum, Caesar, examina utrum uidear repręhensione dignior an laude, siquidem minime peregrinis moribus inquinatus per maiorum decurrendo semitas me ipsum uici, meisque commodis et uoluptatibus peperci, ut ea, quę nostrę reipublicae usui essent, mea potissimum cura, studio, diligentia prospicerentur. Accaedebat ratio conseruandae uoluntatis eorum quorum collocati meritis eramus in amplissima dignitate. Hi quum imperium Romanum longe latęque

-- xx --

propagassent, inuictum esse (si diis ita uideretur conuenire) uoluerunt: quod nequaquam futurum arbitrabantur si a iustis legitimisque magistratibus ac imperandi uicissitudine ad unius arbitrium summa reipublicę deuolueretur: etenim satis apparebat diuisum iri mentes ciuium et fore ut multas in partes corpus reipublicae scinderetur plęrisque ad culmen regię dominationis aspirantibus. Quis autem alteri caederet in libera ciuitate quum ius omnium commune esset? aut quis tam humili sorte in obscuro est qui se dignum principatu non credat et aliis anteferri non studeat; eo iam impudentię et ambitionis uentum est. Idcirco discordię grauissimę cum acerrimis contentionibus ciuile bellum suscitarent, ac usque adeo cędibus inter se furerent, quoad suis imperatorum uiribus conficerentur imperiumque totius orbis clarissimum omnibus ex paribus quassatum rueret ac penitus extingueretur.

Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.