Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

CAES.

Ita ne rudes animi fuisse nostros maiores existimas ut aliquid in rebus humanis perpetuum apud se statuissent? ita imperitos antiquitatis ut non habuerint ante oculos quot amplissima regna potentissimęque respublicę fluxu temporum a stirpe interiissent? Haud aliter sęse humanę res habent ac sydera: haec enim exoriuntur, illa occidunt, ac per uices imperia sortiuntur. Olim regnum Aegiptiorum abunde clarum ac gentibus formidolosum

-- xx --

fuit: at hi nunc salutem suam populo Romano commendarunt. Fama est Amazonas multis nationibus imperasse, quarum nihil praeter nomen ad nostram aetatem peruenit. Viguerunt Assyrii: Parthorum duodeuiginti regna fuisse produntur: terribiles Persarum copię terra marique metuebantur: quae plane omnia aut euersa sunt, aut multum a superiore fortuna deciderunt. Quid Athenienses, Lacedemonii, Macedones? Nonne late imperio potiti sunt? num Carthaginiensium opes ingentes non meminimus? at omnes hi ceruicem Romanorum potestatibus flectunt uictique iugum patiuntur. Vnde facile est conniicere imperii quoque populi Romani propediem interitum fore: quęlibet ętas suis rerum mutationibus perstringitur. Porro quis tot conuersiones, tantam temporum instabilitatem non admiretur ac obstupescat? Hi Graeciam occupauerunt: illi Asiam: alii in Sicilia consederunt: ab aliis Hispania possessa est. Quae demum natio Italiam suę ditioni uendicare non tentauerit? Fortasse posthac eueniet ut aliquę gentes incognitę ex Scythicis nemoribus in Italiam migrent iusque Romanis ac Italicis populis ex Capitolio dicant. Quare superuacua

-- xx --

mihi uidetur haec tua de posteritate sollicitudo: quę necessitas allatura est, humano consilio repelli nequeunt aut immutari: nam et princeps poetarum cecinit: Non potis est fixas parcarum auertare leges.[ERROR: no reftable :] Sil. It. 9,475: nec speret fixas Parcarum uertere leges.

Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.