Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Toma Arhidakon (1200-1268) [1268, Split]: Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica, Verborum 40426, ed. Olga Peric [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [thomas-hist-salon.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

2Hoc autem nomen Tartari non nomen est gentis proprium, sed a quadam aqua, que illorum preterfluit regionem, sic appellati sunt uel secundum quosdam tatar idem sonat quod multitudo. Licet autem maxima esset multitudo eorum, maior tamen in illo certamine fuisse dicitur copia Hungarorum, sed non est gens in mundo, que tantam habeat bellandi peritiam, que ita sciat, maxime in campestri conflictu, hostes euincere siue uirtute, siue sagacitate pugnando. Preterea nec christiana, nec ebrea, nec saracenica se lege constringunt et ideo nulla ueritas reperitur in ipsis, nullius iuramenti fidem obseruant. Et contra morem omnium gentium nec de bello nec de pace legationem recipiunt aut mittunt. Terrificum ualde exhibent faciei aspectum, breues habent tibias, sed uasta pectora, lata est facies et cutis alba, imberbis gena et naris adunca, breues oculi spatio longiori disiuncti. Arma eorum sunt quedam tegmina ex taurinis coriis laminarum more compacta, impenetrabilia tamen et ualde secura. Cassides gerunt ferreas et ex coriis factas, falcatos enses, faretras et arcus militariter cingunt. Sagitte eorum nostris sunt quattuor digitis longiores, ferrea, ossea et cornea cuspide conspicate. Teni uero sagittarum ita stricti sunt, ut cordas nostrorum arcuum minime capiant. Vexilla breuia, nigro alboque colore distincta, quendam lane globum in summitate habentia. Equos breues sed fortes, patientes inedie ac laboris more equitant rusticano, per rupes uero et lapides absque ferramentis ita discurrunt, ac si capre forent siluestres, tribus enim continuis diebus labore quassati paruo stipularum pabulo sunt contenti. Homines simili modo, nil pene de alimentorum perceptione curantes sola crudelitate pascuntur. Usum panis aborrent, mundorum et imundorum carnibus indifferenter utuntur. Et lac concretum cum sanguine potant equino. Habent autem ex diuersis nationibus, quas bellis edomuerunt, multitudinem maximam pugnatorum et precipue Cumanorum, quos ad pugnandum subigunt uiolenter. Si quem uero ex his paululum trepidare conspiciunt nec in mortem sese tota mentis insania precipitare absque ulla cunctatione eius amputant caput. Ipsi Tartari non se libenter morti exponunt, sed si quem eorum in bello mori contingat, statim rapiunt et efferentes in occultissimo loco terre infodiunt complanantes tumulum et locum equorum pedibus conculcantes, ne quod sepulture appareat signum. Nulla pene rapidorum fluminum eis aqua obsistit, quominus equis transeant insidendo. Si qua uero immeabilis unda occurrit, continuo in modum lemborum ex uiminibus cistas intexunt superducentes crudas animalium cutes, quibus sarcinas inferentes intrant et transeunt absque metu. Tentoriis utuntur filtrinis et ex coriis factis. Equos ita bene habent edomitos, ut quotcumque unus habeat homo, omnes ipsum tamquam canes secuntur. Cum autem tanta sit hominum multitudo, quasi muti nullam fere uocem emittunt, sed taciti ambulant et taciti pugnant.

Vade retro

Vade porro


Toma Arhidakon (1200-1268) [1268, Split]: Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica, Verborum 40426, ed. Olga Peric [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [thomas-hist-salon.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.