Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Toma Arhidakon (1200-1268) [1268, Split]: Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica, Verborum 40426, ed. Olga Peric [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [thomas-hist-salon.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

1Nunc uero de natura et habitu gentis illius, prout ab his audire potui, qui rem curiosius indagarunt, pauca narrabo. Est enim regio illorum in ea parte orbis sita, ubi oriens coniungitur aquiloni, gentesque ille secundum proprietatem lingue sue Mangoli appellantur. Ferunt tamen, quod terra illorum confinis sit ulterioris Indie nomenque regis eorum Cecarcanus uocatur. Hic ergo cum habuisset bellum cum quodam rege sibi contermino, qui quandam ipsius sororem stupratam occiderat, deuicit eum et extinxit. Filium autem eius ad regem alium fugientem insecutus est et facto conflictu contriuit eum et ipsum, qui ei tutelam auxilii preparauerat in regno suo. Ad tertium quoque regnum cum armatus accederet, comisit prelia multa cum eo et uictor existens ad propria repedauit. Et uidens, quod tam prospera sibi in omnibus bellis fata successerant, cepit cor eius uehementer intumescere et ad superbiam eleuari. Ratus autem, quod non esset in toto orbe gens aut regnum, quod eius potentie resistere posset, proposuit ex cunctis nationibus tropheum glorie reportare. Voluit ergo potentatus sui magnitudinem toto stentare mundo demonum fretus auspiciis, quibus uacare solebat. Itaque uocatis duobus filiis suis Batho et Caydano tradidit eis robur exercitus sui precipiens eis, ut ad debellandas totius mundi prouincias exire deberent. Exierunt ergo et triginta fere annis perambulauerunt omnia regna orientalium et aquilonarium regionum, donec uenirent ad terram Rutenorum et demum ad Hungariam descenderunt.

Vade porro


Toma Arhidakon (1200-1268) [1268, Split]: Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica, Verborum 40426, ed. Olga Peric [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [thomas-hist-salon.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.