Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Pribojevic, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525, Hvar]: Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica, verborum 14680, ed. Veljko Gortan [genus: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [numerus verborum] [pribojev-v-or.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Missas facio municipales Dalmatarum leges, quarum accurata constitutione unanimique obseruantia res publica Dalmatarum uehementer olim aucta fuit, nobilissimeque fuerunt praepotentesque ciuitates in ea aedificate. Ex quibus potiores commemorare me non piget, ut noueris Dalmatas 89 etiam antiquis temporibus politicis moribus studuisse. Fuit enim Dalmatiae olim Delmin uel Dalmium, [ERROR: no reftable :]Delmin uel Dalmium. ampla sane (ut Strabo inquit) [ERROR: no reftable :] Strab. lib. VII. (187) ciuitas, a qua et cognomen gens Dalmatarum usurpat, Salona [ERROR: no reftable :]Salona. quoque totius Dalmatiae (ut Strabo tradit) emporium. [ERROR: no reftable :] Strab. lib. VII. (188) Qua deuicta Polio genitum a se filium Salonium uocauit, [ERROR: no reftable :]Salonius. de quo Maro [ERROR: no reftable :] Vergilius. (189) in Bucolicis cecinit:
Magnus ab integro saeculorum nascitur ordo,
Iam redit et uirgo, redeunt Saturnia regna,
Iam noua progenies caelo demittitur alto.
Pharumque, [ERROR: no reftable :]Pharum. quod (ut Strabo inquit) [ERROR: no reftable :] Strab. lib. VII. (190) Paros antea dicebatur, a Pariis conditum in insula (Plinio teste) [ERROR: no reftable :] Pli. lib. III. capi. XX et XXV. (191) portunata, Pharos et Phara dicta. Huius oriundus fuit (quemadmodum Polybius [ERROR: no reftable :] Poly. lib. II. (192) Appianusque [ERROR: no reftable :] App. de bel. Illyri. (193) et Strabo produnt) [ERROR: no reftable :] Strab. lib. VII. (194) Demetrius, rex Illyriorum, uir utique bellicosissimus, de quo infra (ut policiti sumus) loquemur. Nerenta (195) [ERROR: no reftable :]Narenta. etiam, a Plinio Narona dicta, [ERROR: no reftable :] Pli. lib. III. capi. XXI. (195) in littore Naronis amnis sita, Pharensibus olim aduersus Venetos confoederata, cum quibus (ut Sabellicus inquit) [ERROR: no reftable :] Sab. aenea. IX. li. II. (197) et de gestis Veli. IIII. (198) centum septuaginta annis de maris imperio decertauit. Iadera [ERROR: no reftable :]Iadera. quoque, rerum abundantia insignis, olim, Vegetio teste, [ERROR: no reftable :] Vegeti. de re mili. lib. IIII. capitu. (199) Liburniae domina, de re publica Romanorum, sicut in commentariis Caesaris dicitur, [ERROR: no reftable :] In com. Cae. de bel. ciui. libro III. (200) semper officiosissima, quanto alias a Venetis magis auersa, tanto hisce temporibus honori et saluti eorum magis affecta. Moeum (201) in insula Issa, [ERROR: no reftable :]Issa insula, in qua Moeum. quae nunc Pharensibus paret, harum regionum (ut in iisdem comentariis dicitur) [ERROR: no reftable :] In com. Caesa. de bel. ciui. libro IIII. (202) oppidum nobilissimum, quod priscis temporibus rem publicam Romanam contra Philippum, regem Macedoniae, uiginti lembis expeditis 90 iuuisse Titus Liuius auctor est, [ERROR: no reftable :] Titus Liuius (203) dec. IIII. lib. I. Scardona (ut Plinio placet) [ERROR: no reftable :] Plin. li. III ca. (204) Iappygitarum conuentus, Larissa [ERROR: no reftable :]Larissa. etiam, (Iustino teste) [ERROR: no reftable :] Iusti. li. VII. (205) urbs nobilissima, (sicut Orosius dicit) [ERROR: no reftable :] Orosius li. III. (206) ciuitas Illyriorum opulentissima. Epidaurus [ERROR: no reftable :]Epidaurus quoque, in quo praecipue Esculapio litatum fuerunt, ubi et ad praesens antrum ostenditur, quod demon in forma serpentis pro Esculapio inhabitauit, Romanorum (ut Plinius inquit) [ERROR: no reftable :] Plin. lib. III. capitu. (207) colonia. Rixo etiam alias Rixanum, [ERROR: no reftable :]Rixanum unde et sinus Rixonicus dicitur, oppidum (ut Polybius asserit) [ERROR: no reftable :] Polybius li. III. (208) munitissimum, Theutae, cuius supra meminimus, Agronis, regis Illyriorum, olim coniugis, post uaria cum Romanis haud segniter gesta praelia (ut idem Polybius auctor est) [ERROR: no reftable :] Poly. lib. II. (209) ultimum refugium. Tragurium [ERROR: no reftable :]Tragurium quoque, (sicut Strabo refert) [ERROR: no reftable :] Strab. lib. VII. (210) ab Iseis conditum, olim (teste Plinio) [ERROR: no reftable :] Pli. lib. III. capitu. XXI. (211) marmore notum, nostra autem tempestate peritorum gloria uirorum clarum. Ragusium [ERROR: no reftable :]Ragusium etiam haud procul ab Epidauro, cuius Philippus Bergomas meminit, [ERROR: no reftable :] Suppl. cron. lib. III. et IX. (212) diuitiis ac nauibus et libertate, quam solerti studio et summa uigilantia Ragusini tuentur, [ERROR: no reftable :]Ragusini nulli parent. conspicuum, summam omnium negotiorum per senatum decernendo, nihil ommittentes, quod ad rem diuinam humanamque recte disponendam utile fore conspiciunt. Spalatum (213) [ERROR: no reftable :]Spalatum. uel (ut quidam dicunt) Spaletum, natale Marci Maruli solum, a Dioclitiano in agro Salonitano exstructum. Quo in loco priuatam degens uitam tanta animi uoluptate ob loci amoenitatem afficiebatur, quod reuocantibus eum per literas ad reassumendum, quod sponte deposuerat, imperium (quemadmodum Sabellicus [ERROR: no reftable :] Sabel. aenea. VII. lib. VIII. (214) post Eutropium reffert) [ERROR: no reftable :] Eutro. lib. IX. cap. XIX. (215) non aliter quam tetram pestem auersatus [ERROR: no reftable :]Dioclitianus imperium uelut tetram pestem auersatus. rescripserit: Vellem Salonis uideretis olera nostris 91 manibus instituta, nunquam me ad isthaec reassumenda uocaretis. Ascriuium (216) quoque, quod nunc Catharum dicitur, [ERROR: no reftable :]Catharum alias Ascriuium. Rixonensium (sicuti Cypicus Coriolanus opinatur) [ERROR: no reftable :] Cypi. Corio. de bello Asiatico. (217) reliquiae uel, ut ipsi Catharenses incerto auctore autumant, populi ex Asia Graecorum Troiam deuastantium furorem declinantis post uaria maris discrimina ultima sedes. Quod (ut praefati sumus) duo uterini fratres ex ordine praedicatorum, Vincentius et Dominicus, [ERROR: no reftable :]Vincentius et Dominicus fratres Catharenses. suis scriptis et indefessis ad populum praedicationibus celebre reddiderunt. Sicumque, a nostris Sibenicum dictum, [ERROR: no reftable :]Sibenicum alias Sicum. uario piscium genere et rerum oppulentia delitiosum, in quem locum (ut Plinius inquit) [ERROR: no reftable :] Pli. lib. III. capi. XXI. (218) Claudius Augustus ueteranos misit. Corcyra Nigra, his temporibus Corcula appellata, [ERROR: no reftable :]Corzula. Gnosiorum (ut Strabo prodit) oppidum, [ERROR: no reftable :] Strab. lib. VII. (219) aduersus ualidam classem, cui, teste Sabellico, [ERROR: no reftable :] Sabel. aenea. X. li. septimo. (220) preerat Federicus Aragonius, a suis ciuibus uiriliter deffensatum. Colentum et Arba [ERROR: no reftable :]Arba. in insula, quae secundum Calepinum [ERROR: no reftable :] Calepi. in dictione Sardona. (221) post Ptholemeum [ERROR: no reftable :]Ptholemeus. (222) Sardona dicitur, fructuum suauitate nota, Pagumque [ERROR: no reftable :]Pagum. praecipua salis facilitate praeciosum, Coricta (223) [ERROR: no reftable :]Coricta. quoque lanificio potens, Segnia (224) [ERROR: no reftable :]Segnia. etiam a mercatoribus frequentata et plura alia, et in littore maris et procul a mari, haud spernenda oppida (nos enim praeter Dalmium et Larissam non nisi maritimas tantum urbes pluribus ex eis ommissis enumerauimus). Nam quinquaginta castella dignitate praestantia Dalmatas Strabo scribit habuisse. [ERROR: no reftable :] Strab. lib. VII. (225) In quibus equidem laetus hospitibus patet ingressus tutusque recessus.

Vade retro

Vade porro


Pribojevic, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525, Hvar]: Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica, verborum 14680, ed. Veljko Gortan [genus: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [numerus verborum] [pribojev-v-or.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.