Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Pribojevic, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525, Hvar]: Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica, verborum 14680, ed. Veljko Gortan [genus: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [numerus verborum] [pribojev-v-or.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Studia autem consuetudinesque ac leges Dalmatarum summa quadam sunt urbanitate praedite, ut pote christiana pietate condite. [ERROR: no reftable :]Tertium. 88 Nam diuino beatissimorum Petri et Pauli apostolorum pectora spiritu agente Titus a Paulo directus (quemadmodum secunde ad Thimotheum quarto idem apostolus manifestat) [ERROR: no reftable :] Secunde ad Thimo. IIII. (180) Domniusque, iubente apostolorum principe Petro, Salonarum episcopus institutus, apud quas, sicut Petrus antistes Echilinus meminit, [ERROR: no reftable :] Petrus de s. Domnio. (181) cum octo militibus pro Christo occisus fuit, christianum dogma Dalmatis praedicauerunt. [ERROR: no reftable :]Titus et Domnius Dalmatis fidem Christi praedicauerunt. Quod postquam semel Dalmatae complexi sunt, nunquam ab eius integritate deciderunt. Quin potius ex feruore spiritus diuino cultui propensius incumbendo Dalmaticarum ritum, quo genere uestium ad hanc usque diem in missarum solemniis ubique terrarum sacrosancta utitur Romana ecclesia, Dalmatae (quemadmodum diuus testatur Thomas) [ERROR: no reftable :] Tho. IIII. sen. dist. XXIIII. q. IIII. q. III. (182) adinuenerunt. [ERROR: no reftable :]Dalmaticae in Dalmatia primum inuente. Culta enim ueste (sicuti Ioannes Balbus refert) apud Romanos utentes Dalmaticati dicebantur. [ERROR: no reftable :] Catho. in dictione Dalmatia. Hinc Lampridius de Commodo Augusto: Dalmaticatus in publicum processit. [ERROR: no reftable :] Lampri. de Commodo Augu. (183) Dalmatae enim priscis temporibus (ut Calepinus reffert) chiridotis, [ERROR: no reftable :] Calepi. in dicti. Chirodota. (184) quae sunt uestes manicate sericeae, infecte colore, quem hodie Dalmascum uocant, usi sunt. Que etiam machrochere appellantur, unde Scipio Gallo homini delicato obiectat, quod cum chirodota tunica, id est manicata et prolixa ultra brachia manus cohoperiente, accubuerit. Has uestes Plautus (185) uocat mamleatas. (186)

Vade retro

Vade porro


Pribojevic, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525, Hvar]: Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica, verborum 14680, ed. Veljko Gortan [genus: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [numerus verborum] [pribojev-v-or.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.