Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Pop Dukljanin (c. 1149) [1149]: Regnum Slavorum, versio electronica, Verborum 12004, ed. Vladmir Mosin [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [presb-docl-regnum-sl.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

XXXVIII

Igitur post mortem Vladislavi imperatoris Bulgariae, Basilius imperator, congregato magno exercitu et navium multitudine, coepit debellare 154 terram, obtinuitque totam Bulgariam, Rassam, et Bosnam, totamque Dalmatiam, omnesque maritimas regiones usque in finibus Inferioris Dalmatiae. Dobroslavus praeterea, quod sapiens et ingeniosus esset, coepit se subdare Graecis, et esse quasi adiutor, et socius eorum equitabatque cum eis per provincias, et Graecis oculte consilium dabat ut dure, et iniuste se agerent contra populum. Similiter et populus occulte dicebat: Quare tam grande malum sustinetis a Graecis; iniuste vos iudicant, bona vero tollunt, uzores adulterant, filias vestras virgines corrumpunt et polluunt; numquam patres rnei, qui ante me reges fuerunt, talia operati sunt vobis grande et grave malum est hoc. Dumque sic ageret per singula loca coeperunt populi in eum intendere et valde diligere Graecosque nimium odisse. Inter haec consilio inito populi inter se quadam die uno consensu mittentes legatos et cartulas mutuo ad invicem surrexerunt, et uno die interfecerunt omnes magnates Graecorum, qui sunt inventi per totam Dalmatiam.

Post haec congregati omnes populi miserunt Dobroslavo, et fitiis eius, ut venirent, et acciperent regnum, et terram patrum suorum, qui veniens cum quinque filiis suis, qui iam iuvenes, et milites strenui erant, accepit regnum, coepitque proeliari cum Graecis et, obtinuit terram usque in Apliza. Tunc imperator Craecorum iratus vocavit unum ex ducibus suis nomine Armenopolos, iussit eum venire, et debellare regem Dobroslaum et eius filios, qui congregato magno exercitu militum, et peditum, pervenit usque ad planitiem Zentae.

Rex etiam Dobroslavus, congregans exercitum, dedit partem exercitus quatuor filiis, misitque eos in locum, qui Vuranie dicitur contra orientalem plagam, ut ibi expectarent eventum beili; ipse vero cum Radoslavo filio suo ex parte occidentali irruit super Graecos, coeperuntque valde trucidare eos. Radoslavus itaque iuvenis potens, et 155 strenuus armis dextera laevaque vulnerans pervenit ad ducem, quem cognovisset, gladio percussit, atque de equo in tcrram proiecit. Quod videntes Graeci in fugam conversi sunt, cedderuntque ex eis plurima multitudo, quam dinumerare nemo potuit. Plurimi autem eorum fugientes cum iam se evasisse putarent, insurgentes filii regis, qui in orientali parte erant, trucidaverunt eos, et facta est contritio, et plaga magna in Graecis die illa; regnum vero Dobroslavi crescebat et multiplicabatur quotidie. Dedit tandem rex filio suo Radoslavo iuppaniam, quae Kezca vocatur eo quod in bello fortis, et victoriosus extitit. Audiens praeterea Graecorum imperator quod evenerat, ira magna iratus, et tristis animo effectus, misit statim legatos cum auro, et argento non modico, ut darent iuppano Rassae, et bano Bosnae, et principi regionis Chilnanae, ut mitterent exercitum et gentem supra regem. Tunc iuppanus et banus, congregantes populi multitudinem miserunt Lutovid principi regionis Chelnani, ut coadunaret universam multitudinem, et ipse esset princeps, et ductor totius populi, sicque factum est. Imperator vero ex alia parte, congregans magnum valde quam fuerat ante exercitum misit Durachium, mandans cuidam Cursilio toparchae, qui illis diebus Durachium, totamque terram Duracinorum tenebat, ut congregaret omnem populum terrae Duracaenorum et praeesset omni exercitui et pergens caperet regem cum filiis suis quocumque reperisset.

Igitur Cursilius cum omni exercitu venit et ressedit in planitiae civitatis Scodrinae, ut ibi congregarentur omnes. Congregata est ergo ibi tanta multitudo, ut vix eos terra caperet. Post haec transvadato flumine, pervenerunt in planitiem Antibarenae civitatis. Luttovid et princeps cum suo exercitu advenit in Tribuniam. Rex vero Dobroslavus cum filiis et gente sua manebat in Cermoniza 156 cernens autem, quod magna multitudo esset Graecorum, timensque, ne Luttovid transfretaret culfum, ne concluderetur in medio, vocatis quinque filiis suis, dixit eis: Videtis filii carissimi, quod magnus est Graecorum exercitus, et nos valde pauci ad comparationem illorum, eis resistere, mihe videtur, in bello nullatenus valemus. Faciamus ergo sic: remaneant duo ex vobis, Goyslavus, et Radoslavus, caeteri vere tres, accipite unusquisque X strenuos cum tubis, et buccinis, et montana conscendite, et per cacumina montium vos distendite sic ut Graeci videantur quasi in medio. Ego autem cum his, qui mecum sunt nocte media irruam in eorum castra cumque audieritis sonitum tubae, et buccinae vos similiter per circuitum de montibus, tubis, et buccinis clangite, magnisque vociferate vocibus. Post haec paulatim descendentes eorum castris appropinquate, et dum prope fueritis, nolite timere, sed estote fortes, et pugnate viriliter. Deus enim omnipotens tradet eos in manibus nostris.

Igitur vesperascente hora tres filii regis ascenderunt montana, et fecerunt omnia, sicut mandaverat rex. Ea hora quidam Antibarennus, amicus regis volens terrere Graecos accessit ad Cursilium, et dixit ei:Cave, domine, et esto solicitus, et vide, quomodo evadas cum hac multitudine. Scias sane quod ex omni parte circumdatus es a magna multitudine. Quod verbum per castra sonuit, et omnes nimio terrore concussi sunt. Statimque iussit Cursilius omnes armatos stare, et vigilias et custodias de longe a castris fecit ponere. Inter haec rex cum suo exercitu noctis hora paulatim gradiens et suaviter appropinquabat eorum castris, media autem nocte venit, quo vigiles et custodes Graecorum erant, irruitque in eos, et alios trucidavit, aliosque in fiigam convertit, quod videntes Graeci valde turbati sunt, mox regis tuba sonuit, et qui cum 157 rege erant clangentes bucinas, magnisque vocibus cocperunt vocitare, filii quoque regis, qui per montana erant, similiter coeperunt hinc inde buccinas, et tubas clangere, et vociferare. Post haec tarde per latera montium descendendo appropinquabant hostibus similiter, et rex faciebat, Graeci vero valde timere coeperunt, et quia tarde audiebant eos descendere, quia nox erat, et videre non poterant, putabant maximam multitudinem, quemadmodum audiebant ab Antibarensi. At ubi audierunt sonitum tubarum et buccinarum et vociferationis hinc iam prope esse, et supra se irruere terrore percussi in fugam conversi sunt, ut autem cognovit rex, et qui cum eo erant fugam iniisse Graecos; aurora appropiquante irruentes in castra eorum coeperunt vulnerare, trucidare et interficere, post terga eorum persequentes eos similiter et filii regis hinc inde graviter eos percutiebant et trucidabant cumque persequendo, et interficiendo eos rex cum filiis suis, et cum gente sua transisset torrentem, qui Prapratnam currit, et venisset in silvam. Goyslavus non agnoscens patrem suum, quia pulvere, et sanguine aspersi erant, et alter non cognoscebat alterum, irruit in patrem et ex equo in terram proiecit, non tamen eum vulneravit tunc voce magna clamavit: Boze pomiluj, Boze pomiluj, quem statim filius ad vocem cognovit et mox de equo descendens, patris pedem tenuit, dicens: Miserere pater, non enim cognovi te, cui rex: Noli timere flli quoniam adhuc Dei misericordia nobiscum est, eo quod non vulnerasti nec occidisti me. Tunc rex stetit in eodem loco vocavitque nomen loci Bosya milost, quod latine dicitur Dei misericordia, qui locus sic vocatur usque in praesentem diem, eo quod fecisset Deus misericordiam regi, ut non interficeretur a filio suo, et quod tantam multitudinem concessit Deus in manibus paucorum. Igitur filii regis persecuti sunt hostes 158 usque Drinum fluvium, vulnerantes, et interficientes eos, nec non comprehendentes eos, et ligantes plurimos secum adduxerunt ad patrem in Boxya milost. Cursilius autem graviter vulneratus evasit, sed cum venisset in planitiem servitutis Scodrinae, mortuus est, in quo loco posita est crux, quae usque hodie Crux Cursilii vocatur.

Post haec misit rex Goyslavum filium suum cum exercitu obviam Luttovid principi dans ei L Grecos, qui capti erant, et vulnerati, ut dum appropinquaret hostibus mitens eos sic vulneratos, et sanguine aspersos in castra Liutovid principis, ut Graeci referrent ea quae eis acciderant; quod, si Graeci ire nollent omnes capite trucidaret. Et hoc ideo egit rex, ut princeps cum suo exercitu metu concuterentur, videntes eos sic trucidatos. Fecit igitur Goyslavus omnia, quae mandaverat ei pater, movens igitur exercitum transfretavit culfum, iter agens per Canalem. Ascendit in montem, qui Clouco vocatur. Tunc quia prope erat Luttovid exercitus, misit supradictos Graecos in eius castra. Quod videntes qui cum Luttovid erant, et audientes, quod evenerat, valde perterriti sunt. Luttovid autem princeps, quia vir bellicosus erat, et strenuus in armis minime timuit, igitur misit Goyslavo dicens: Ingenia tua nullatenus me perturbant, sed si vir es, et aliquid vales, sume tecum duos milites et ego similiter descendam usque in campum, ut dimicemus, et scies, qui sum ego. Placuit verbum in conspectu Goyslavi et statim sumens duos strenuos milites secum descendit in campum similiter et princeps descendit, ut autem dimicare coeperunt, unus ex Goyslavi militibus nomine Udobic, impetum faciens in Luttovid principem percussit eum, et in terram proiecit, tunc alius clamare coepit: Currite commilitones, et socii, currite, quoniam Luttovid cecidit et mortuus est. Ad cuius necem coeperunt omnes currere. Luttovid 159 autem, ut erat vulneratus recuperato equo, fugam petiit. Hi vero, qui cum eo erant videntes quod cecidit, et vulneratus esset, omnes in fugam conversi sunt. At Goyslavus cum suis persecuti sunt eos tota die illa, tolentesque spolia eorum reversi sunt victores ad loca sua, et ex illa die quievit terra in conspectu regis et filiorum eius, et non fuit ausus quique resistere eis, sed omnes facti sunt ei pacifid. Inter haec rex Dobroslavus plurima bona dans Antibareno illi, qui Cursilio nunciaverat, quod esset circumdatus a magna multitudine, stabilivit ei, ut nec ipse nec filii eius in perpetuum obliviscerentur hoc factum. Post hoc filii regis obtinuerunt totam terram Duracinorum usque ad flumen Daiussium, aedificaveruntque ibi castellum et posuerunt in eo viros fortes, qui exeuntes depraedabant Graecos, et captivabant eos quotidie. Regnavit praeterea rex gloriosus Dobroslavus XXV annis, et cadens in lectulo mortuus est in Prapratna in curia sua. Filii autem eius congregantes se fleverunt illum et sepelierunt in ecclesia Sancti Andreae in capella sua cum magno honore et gloria.

Vade retro

Vade porro


Pop Dukljanin (c. 1149) [1149]: Regnum Slavorum, versio electronica, Verborum 12004, ed. Vladmir Mosin [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [presb-docl-regnum-sl.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.