Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Pop Dukljanin (c. 1149) [1149]: Regnum Slavorum, versio electronica, Verborum 12004, ed. Vladmir Mosin [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [presb-docl-regnum-sl.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

XXXVII

Praeterea Dragimirus, frater beati Vladimiri, audiens mortem imperatoris, congregavit populum et exercitum, ut terram, et regnum patrum suorum sibi vindicaret. Igitur veniens in culfum civitatis de Cattaro iussit transfretare populum. Cattarenses vero praeparatis naviculis panem et vinum et cibaria plurima abundanter extulerant ei obviam, et invitaverunt eum ad prandium in insula, quae Sancti Gabrielis dicitur. Ipse vero cum paucis intrans in unam naviculam, 153 venit ad locum. Cumque prandium pararetur, videntes Cattarenses, quod Dragimirus cum paucis esset, et ipsi plurimi, et quod nullus ei succurrere de terra posset, eo quod in insula esset, coeperunt dicere inter se alter ad alterum: Imperator Bulgarinorum mortuus est, et reges huius terrae mortui sunt, hic solus de progenie illorum superest, si vixerit iste et obtinuerit terram, non bene erit nobis. Opprimet enim nos, sicut alii oppresserunt reges, qui patres et fratres eius fuerunt; occidamus ergo illum et iam non erit ex progenie istorum, qui opprimat aut perturbet nos, seu liberos nostros. Deinde dum sederent ad prandium, id ipsum mutuo repetebant. Cumquc incoluissent vino, surrexerunt ut eum occiderent. Qui, ut vidit, accepto ense suo, fugit in ecclesiam, stansque deintus evaginato gladio defendebat se. At illi de foris stantes, intrare non audebant. Tunc quidam eorum ascendentes desuper fregerunt tectum ecclesiae, et fapidem, et ligna iacentes in ecclesiam, interfecerunt eum. Post haec intrantes naviculam fugierunt. Populi autem videntes quod accidit, reversi sunt per loca sua. Uxor autem Dragimiri defuncto viro suo reversa est ad patriam suam. Filia erat Lutomiri magni iuppani Rassae, quae cum reverteretur cum duabus filiabus, et ipsa praegnans patrem suum defunctum invenit. Post haec perrexit Bosnam una cum matre ad avunculos suos. Peperit autem filium mascutum in itinere, in iuppania Drinae, in loco qui dicitur Brusno, vocavitque nomen eius Dobroslavo. Qui nutritus est in Bosna usque dum esset adolescens; post a parentibus educatus est Ragusii, accepit ibi uxorem puellam virginem speciosam, nepotem Samuelis imperatoris, de qua genuit quinque filios, quorum nomina sunt haec: Goyslavus, Mihala, Sacnec, Radoslavus, et Predimirus.

Vade retro

Vade porro


Pop Dukljanin (c. 1149) [1149]: Regnum Slavorum, versio electronica, Verborum 12004, ed. Vladmir Mosin [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [presb-docl-regnum-sl.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.