Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Bozicevic Natalis, Frano (1469-1562) [1524]: Vita Marci Maruli Spalatensis per Franciscum Natalem conciuem suum composita, versio electronica, Verborum 1777, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [natalis-f-vita-maruli.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

Marcus Marulus, gente generosis natalibus ortus, patrem habuit Nicolaum Marulum, uirum non modo politicis moribus et liberalibus studiis excultum, sed studiosorum quoque omnium fautorem praecipuum rei publicaeque suae defensorem acerrimum, 105 matrem uero Dobricam, Albertę domus matronam grauissimam et sanctimonię plenam nominique suo optimo inprimis facile corespondentem: Dobrica enim Illyrico idiomate apud Latinos Bonam significat. Haec fuit Iancii Leonis Alberti soror, equitis aurati, patricii honoratissimi. Ex hac et Nicolao quem diximus aediti fuere filii sex et filia una, Marcus uidelicet, Simeon, Petrus, Ioannes, Alexander, Valerius et Birra. Quibus omnibus Marcus ut aetate ita doctrina et uitae integritate praefulsit, licet omnes uiri probi ac singulari fide insignes extiterint. Petrus, Ioannes et Valerius triremis praefectura donati naualia apud Venetos stipendia meruerunt, quamquam Ioannes infelici auspicio primis praefecturae diebus ex humanis excaesserit. Simeon uero equestri militia de senatu Veneto benemeritus ex Italia rediens in patria tandem mortuus est. Alexander liberis procreandis operam dedit, qui et omnibus superuixit. Birra autem, maritale connubium[ERROR: no reftable 1:] aspernata, caelibem uitam agens in monasterio diui Benedicti, a cunabulis immortali Deo dicata est. Apud quam plurima litterarum monumenta et exhortatorię ad bene beateque uiuendum epistolae uernaculo sermone et manu ipsius Marci conscriptę apparent.

Vade porro


Bozicevic Natalis, Frano (1469-1562) [1524]: Vita Marci Maruli Spalatensis per Franciscum Natalem conciuem suum composita, versio electronica, Verborum 1777, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [natalis-f-vita-maruli.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.