Bozicevic Natalis, Frano (1469-1562) [1524]: Vita Marci Maruli Spalatensis per Franciscum Natalem conciuem suum composita, versio electronica, Verborum 1777, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [natalis-f-vita-maruli.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Qui natus est XV Kalendas Septembres a natiuitate Domini nostri Iesu Christi MCCCCL. Hic ab infantia usque ad decrepitam aetatem nihil fecit quod non dignum laude, nihil dixit quod non dignum admiratione, nihil scripsit quod non dignum memoria esse uideretur. Ingenio fuit acutissimo et admodum perspicaci; quicquid uolebat, pingebat ut Appeles, sculpebat ut Lysipus, formabat ut Praxiteles. Puer adhuc egregiam indolem pręseferebat; adolescentiam suam non in libidine (ut alii solent) exercebat, sed studio, sed lucu105vbrationibus omne tempus transigebat; cunctis charus, cunctis gratus, cunctis amabilis extitit. Sub Colla Firmiano, Tydeo Acciarino et Hieronymo Ienesio Picentino, a quo etiam Greca elementa accepit, eius aetatis uiris eruditissimis, in Latinis litteris adeo profecit ut pene puer in laudem serenissimi principis Nicolai Marceli cunctis admirantibus pulcherrimam orationem habuerit.

|