Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1522]: Tropologica Dauidiadis expositio, versio electronica, Verborum 5871, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - expositio] [numerus verborum] [marul-mar-trop.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
I.
Igitur per Samuelem prophetam arguitur Saul inobedientię in Deum, et Dauid succedit in regno; quia Iudeis Euangelio non credentibus, quos utriusque Scripturę redarguit autoritas, Christus incipit regnare cum tribu Iuda, id est cum his qui ipsum confitentur Dei Filium mundique Dominum ac Saluatorem.
Samuel autem qui interpretatur audiens Deum in frusta concidit Saul agitatur spiritu immundo, et Dauide cytharam pulsante refocillatur; hoc est Iudei in immunditia infidelitatis uersantes desipiunt, quidam tamen Christum audiendo conuertuntur.
Iam primum Dauid fit armiger Saulis; quia Christus primum docuit Iudeos,
et crucem quę eius arma sunt, inter illos portauit, ut Ioannes testatur. Goliam inter idolatras Palestinos fortissimum interemit. Christus diabolum qui gentibus dominabatur, Euangelii uulgatione contriuit.
Palestini Dauidem fugiunt, ut in illum rursum armentur. Gentiles
Marulic, Marko (1450-1524) [1522]: Tropologica Dauidiadis expositio, versio electronica, Verborum 5871, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - expositio] [numerus verborum] [marul-mar-trop.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.