Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1522]: Tropologica Dauidiadis expositio, versio electronica, Verborum 5871, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - expositio] [numerus verborum] [marul-mar-trop.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

M. MARVLI DELMATAE TROPOLOGICA DAVIDIADIS EXPOSITIO

Sub Veteris instrumenti historiis Noui latere mysteria Apostolus testatur dicens: Omnia illis contingebant in figuram. Ostendere igitur aggrediar Spiritu Sancto adiuuante breui uerborum compendio Dauidis res gestÄ™, quas ut potuimus nostra poesi complexi sumus, quo spectent quosue typos in se habere mihi uideantur nouitatis.

In omnibus fere Dauidem puto personam gerere Christi; Saulem autem Iudeos, qui Christum persequebantur, significare. Tum sub prophetarum dictis factisque contineri utriusque Legis autoritatem.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1522]: Tropologica Dauidiadis expositio, versio electronica, Verborum 5871, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - expositio] [numerus verborum] [marul-mar-trop.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.