Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Bazethes rex interea, cum equitatu pedestribusque copiis ex hybernis profectus, per Macedoniam, Thessaliamque, inde per Locros, Ozolas cognomine,[ERROR: no reftable 1:] ac Phocidem caeterasque Graeciae regiones Isthmo appositas iter agens Peloponnesum ingressus est. Atque quo suspitionem ab oppugnanda Methone auerteret, hostemque securiorem redderet ― Turcae enim in hoste nihil contemnunt ― leuorsum aliquot stadiis Argiuum uersus agrum flectens rumorem de industria uulgat se Naupliam iturum oppugnatum, quam quidem urbem inter Argiuum et Troezenium agrum esse, situque loci ac operibus munitissimam atque iccirco oppugnanti haud promptam supra docuimus.

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.