Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Porro Bossinates, Thracum Bossorum soboles, olim Thracia a Bulgaris pulsi eas regiones Illyrici insederunt, quae Sauo, Valdano, Drino amnibus et mari Adriatico, qua Dalmatiae pretenditur, continentur. Slouini enim, Bulgaris Thraciam ac Macedoniam inuadentibus, ultra Sauum[ERROR: no reftable 1:] sese recaeperant. Nam Dalmatae, Bulgarorum uiribus ac nomine adiuti, Slouinorum iugum excusserant, libertate armis repetita. Quamquam sunt, qui credant Bossinates et Slouinos eandem esse gentem, in quam quidem opinionem uix adducor, quandoquidem lingua inter se haud parum differunt.

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.