Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Aliquot deinde post annis Polimirus cognomento Belus, materno genere Romanus,
paterno uero Rhathislaui Bossinatium quondam regis pronepos, qui a filio
Gothislauo regno pulsus Romam sese exulatum contulerat, in Illyricum studio
auiti regni recuperandi est profectus. Iam enim Gothislaui nouo regi frequentes progressi erant, loetis animis summoque honore est excoeptus, atque in oppidum Tribulium, quod sane ea tempestate, pro captu Illyrico, satis erat opulentum, deductus, quo ibi insignibus imperii de more accaeptis regnum iniret. Hinc enim Bossinatium reges, qui eam Dalmatiae partem obtinebant, imperium auspicabantur, 105 et fortunae suae insignia tunc accipiebant.
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.