Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Si armis uobisue inuitis, proceres, regnum Hungariae imperio meo adiunxissem,
subiret forsan hoc tempore animum meum de uestra in me uoluntate dubitatio, propterea
quod, qui ad parendum ui coguntur, aut illum cui parent odisse per timorem solent, aut
certe obsequio colere simulato, quandoquidem uictoriam insolentia ac imperia semper
fere importuna consequantur.[ERROR: no reftable 1:]
At quoniam et suffragiis uestris plane liberis ac uoluntariis
rex a uobis lectus sum, his maxime praeteritis, qui nunc me una uobiscum odio simul et
inuidia impulsi[ERROR: no reftable 2:]
oppugnatum ueniunt, quo me ab hac administratione depulso, uobis
sub iugum missis, non quidem uestro more ac legibus praesint, quemadmodum legitimi
reges praeesse debent, sed ueluti mancipiis uictorum praescripto, atque arbitrio dominentur, et ex quo rex designatus sum, nihil unquam quod animos uestros iure offenderet a me
commissum est, haud ambigo uos mihi beniuolos esse, atque in omni fortuna fidos fore,
uel si non modo Alemanus a uobis toties uictus, sed quiuis hostium fortissimus, et qui
uera uirtute uobis formidinem posset inicere, regnum hoc inuaderet.
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
|