Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Est enim proprium Hungaricę uirtutis pro fide ac honestate quicquid aduersi uenire potest constanter tolerare, non autem ritu leuis uulgi inani strepitu terreri, uel quo interdum, more suo fluctuans, fortuna uideatur impellere, inclinari. Quae quidem his maxime superata obsequi demum solet, qui ei animo nulla eius procella fracto obluctantur.[ERROR: no reftable 1:] Quare hortor atque obtestor uos,[ERROR: no reftable 2:] uiri Hungari, uti hanc Alemanorum nouam audaciam non modo forti animo sustineatis, sed etiam fortitudinis uestrae et illorum ignauiae memores contemnatis, gerentes eum in hunc hostem animum, qui uictoribus solet esse in uictos. Nam neque morte Matthiae Chugniadis uestra uirtus imminuta est, neque Alemanis quicquam uirium accessit, nisi quod illi abutentes uestra discordia, quod quidem aliquando serui in dominos fecere, conantur iugum belli iure a uobis impositum, temere quidem, sed non impune, si uos uiri eritis, excutere.

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.