Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Iacobus Scytha, de quo supra memorauimus,[ERROR: no reftable 1:]
priuato odio exul factus, id fortuna
agente, ut praesto esset, qui hosteis metu cunctantes, nec dum expeditionis satis certos,
ad bellum contra Hungaros gerendum impelleret, atque ad oppugnandam patriam duceret, ubi accępit hanc Maximiliani erga Hungaros comitatem, eumque iam Austria recuperata talem habere exercitum, cui ob seditiones domesticas Hungari resistere haud
quaquam possent, tuto accessu impetrato 59 cum manu sua, quae non exigua fuit, ad
Maximilianum ultro quidem ob instantem expeditionem accersendus transfugit, ultionis
magis quam pietatis, quam patriae debebat, memor. Caeterum ne transitio, sicut parum
honesta, ita et uilis, sine probabili causa emolumentoque eius, ad quem transfugerat,
uideretur, quasi ac non partium studio, sed iniusta damnatione ad publicum parricidium
esset impulsus, data dicendi potestate,
Si mihi, inquit, inimicorum acerbitate in patria
esse licuisset, inter praecipuos, Maximiliane Caesar, propugnatores me regnum Hungariae
nunc haberet. Neque enim mihi mors Matthiae regis patriam ademit caritatem, sed domo
profugum patriam relinquere coegit. Ac nescio an ulli maius hosti negotium quam tibi hoc
tempore, quo cum Hungaris tua repetens iustum bellum gesturus es, prebuissem,
propterea quod te Hungariam aggredientem tuo quidem agmini instans a latere urgerem,
et quantum uiribus possem, tuas copias distinerem, nec ullo pacto paterer, si nequissem
omnino retinere, aliqua saltem ex parte non uexatum ad Hungariam penetrare. Nam mihi
nec manus fortissimorum militum, quibus haud paruam Norici agri partem a Matthia rege
atributam obtinui, nec gens Salensis regionis, quae reliquos Hungaros uirtute antecedit,
per quam plane tibi in Hungariam transeundum est, amicitia et cognatione deesset coniuncta. Sed quoniam fides, quam erga extinctum quoque regem Matthiam Chugniädem
conseruare uolui, me patria extorrem expulit,[ERROR: no reftable 1:]
ad te, cui maximo usui sum futurus, non
ut transfuga ― nulla enim fidei religione Vuladislauo regi adstrictus sum ― sed ueluti ciuis
ad regem uenio legitimum. Nam si more gentium Matthiae filius in paternum regnum,
quod ex pellice natus est, succedere prohibetur, tu prae omnibus regnum Hungariae, quo
utique pater tuus immerito quondam fraudatus est, iure debes possidere.
Quam ob rem hac non minus iusta quam necessaria transitione patriae leges non resoluo, sed quem debui, suffragio meo, a quo sane ferendo per summam iniuriam summotus sum, regem eligere, ad eum inimicorum demum iniquitate, reditu in patriam non
-- 52 --
impetrato, confugio, singulari certe ignominia affectus, utpote caeteris, qui mecum
sensere, in patriam restitutis. Quem equidem eadem fide, qua regem Matthiam colui, perpetuo sum culturus, longe acrior inimicus tuis hostibus futurus quam fui Alemanis, aduersus quos Matthiae auspiciis, nullo sane odio, sed belli iure militaui.
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
|