Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Quod ubi dixit, seque non solum modo magna cum efficacia locutum cognouit, sed
60 etiam in intimam admissum amicitiam, Maximiliano non tam scelerato transfugae
consilio offenso quam suo commodo moto, omnia Norici agri oppida, queis praeerat,
Alemano tradidit. Principes deinde Salenses, Ladislauum Canasium, Nicolaum Secium,
cum tota fere Sisiensi regione, quae Alemano aditum ad Hungaros dedit, in parteis suas
facile, propter neccessitudinem, quae sibi cum eis intercedebat, traxit. Persuadet mox
Maximiliano, id ipsum uehementer cupienti, uti se ducem sequatur, regnique Hungariae
potiundi magnam animo spem concipiat.

|