Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Qua plane oratione rex natura[ERROR: no reftable 1:]
et pecuniae auidissimus, et Hungaris nondum notus,
primis imperii temporibus, non modo morbum auaritiae callide texit, sed ne ullam quidem suspitionem dedit se quicquam seorsum sibi quaesiturum, edoctus, puto, a Iano
praesule Hungarorum odia in regem ualde excitari ea cupiditate, quae suis tantummodo
seruiens rationibus nihil in publicum conferat. Et profecto reges (quamquam in neutro
peccandum est) multo minus decet in erogandis pecuniis quam in accipiendis peccare.
Vuladislauus Danubio, qua Strigonium praeterfluit, traiecto, haud mediocri partim
Hungarorum, partim Boemorum multitudine comitatus Budam petit, magnoque ciuium
studio in urbe excipitur, sacrificiisque prius de more factis in regiam deductus est. Scio
non esse ne mediocriter quidem eruditi, nedum Christiani hominis ulla superstitione,
uanissimi cuiusque ingenii ludibrio,[ERROR: no reftable 2:]
euentus latentium rerum explorare, aut futura
praesagiis collecta praedicere. Attamen haud difficulter adducor,[ERROR: no reftable 3:]
ut credam quibusdam
ostentis uentura saepius significari, sed non intelligi, nisi post quam ea exitus approbarit. Aliquot ante quam rex Matthias Coruinus decederet annis, Michael Hersagius, regni
Hungarici naderespanus, id est, ut alio loco diximus, senatus princeps, permissu ipsius
Matthiae statuam Sigismundi regis Hungarorum, qui item Romanorum imperator fuit,
uestibulo Budensis regiae, quam ipse Sigismundus construxit imminentem (est enim in
prima aedium fronte posita, arcemque subeuntibus occurit) situ obsitam suo interpolauit
sumptu, id defuncti regis, qui erga se beneficus extiterat, memoriae tribuens. Nempe
illum Sigismundus e tenui fortuna in summum dignitatis gradum euexerat. Quae statua
ubi restituto sibi nitore solito lucidior conspecta est, non defuere, qui interpretarentur
sobolem Sigismundi regis ad regnum Hungarorum reuocari. Porro hic Vuladislauus
natus est ex nepte Sigismundi regis, quae quidem fuit filia Alberthi, quem superiore libro
generum ipsius Sigismundi fuisse docuimus. Hoc autem hac causa commemoraui, ut
ostenderem, quod et alio loco feci, non modo Dei arbitratu reges constitui, sed etiam signis quibusdam interdum denuntiari.
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
|