Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Igitur Vuladislauus, ubi intellexit se ab Hungaris regem declaratum, confestim cum comitatu suo tantum ac paucis purpuratorum magnis in Hungariam
itineribus contendit.[ERROR: no reftable 1:]
Atque ubi ad Danubium peruenit, non procul a Strigonio in ulteriori fluminis ripa subsistit, quoad missus Budam nuntius de suo aduentu principes
Hungarorum certiores facturus reuerteretur. Ibi eum Stephanus Bather et Thomas
Herdonius, id temporis Iauriensium praesul, cum quibusdam aliis primariis uiris, qui
honoris ac officii gratia ei obuiam processerant, conuenere. Quem posteaquam regem
salutarunt, quidam procerum Hungarorum ex composito tentans illum, ut, quid animi
in Beatricem haberet, eliceret: communicauerant autem hunc una sermonem, prius quam
regem adissent.
Non latet nos, inquit, Vuladislaue, te a Beatrice Matthiae uxore de coniugio interpellari. Forsan etiam tuus animus aliqua ex parte eius promissis occupatus est.
Illa enim foemina nihil pensi habet, quid tua, uel reipublicae intersit, dummodo, quod
concupiuit, assequatur. At sicut ipsi curae est coniugii uoluptas, ita tibi debet esse prolis
suscipiendae, successorisque ex te geniti relinquendi. Atque ne cultor quidem terrae non
stultus operam sterili adhibet solo, uerum illum agrum quisque colit, ex quo fructus
sperandi sunt.
-- 38 --
Non ingratam regi hanc uocem fuisse ferunt. Ratusque, ut erat, eam ab ore totius
senatus Hungarici emissam, iureiurando affirmauit se nunquam Beatricis nuptias
optasse, nec eam ullius spe dotis in uxorem ducturum. 43 Quare quoquo modo uobis,
Hungari, inquit, uidetur, ludificamini uerbis Beatricem, atque falso ducite gaudio, donec
conditum aurum ab ea, modo id publicae utilitati cedat, extorqueatur. Iure enim publici
boni causa pecuniae ab ea repeti possunt, quas illa a colonis per speciem publici boni
exegisse fertur.
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
|