Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Celebrato hunc in modum regio funere filius regis Matthiae Alba ocius
digreditur, Budensemque arcem, prius alimentis ad longam obsidionem
tolerandam clam congestis, occupat nemineque eius consilia animaduertente
ualido firmat praesidio. Hungari enim, alioqui satis callidi, eum, quod et
puer esset et iustis minime nuptiis genitus, ad patris fortunam haud quaquam
aspiraturum, uimue facere ausurum suspicabantur. Munit deinde caetera
castella, quae in manibus habebat, atque aperte regnum affectare incipit.
Interea Stephanus Bother in Citeriorem Daciam, prouinciam suam, quam incolae
Transistranam Hungariam, ut ante dictum est, appellant, proficiscitur, ubi
exercitu haud quaquam contemnendo ex hominibus suae iurisdictionis comparato
die statuta ad Rhacosium campum, ubi comitia regi creando haberi solent,
caeteros principes nobilitatemque anteuenit. Locum ita uocant Pesto urbi
proximum, quae quidem urbs e regione Budae in ripa Danubii sita est, ibique
impedimenta imagine quadam ualli ex carris caeteroque uehiculorum genere
facta, ut fert Iazigum consuetudo, communiuit. Intra paucos dies nobilitas
uariis sententiis ac studiis, prout quisque aut per se animatus erat, aut ab
alio persuasus, eodem conuenit.
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
|