Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Regnum Hungarorum, quod Danubius, amnium Europae fere maximus,[ERROR: no reftable 1:] intersecat, latissime patet: qua id septemtrionem spectat, Boëmorum ac Polonorum regnis terminatur, ad austrum mari Adriatico adiacet, ad occasum conterminos habet Noricos. Qua in orientem uergit, partim Istro, partim mari Euxino clauditur; nam utrique Getae, quorum alteri Moldouii, alteri Valachi nunc appellantur, in ditione Hungarica semper fuerunt, quamquam hoc tempore Valachi ad auertendas Turcarum incursiones regi Turcarum tributum pendunt, magisque in parte quam in ditione Hungarorum sunt.[ERROR: no reftable 2:] Itaque regiones Hungarico imperio subiectas multae incolunt nationes, 10 quae inter se linguis differunt. Alia enim lingua Sclaueni, quos Hungari Gothos uocant, licet primam literam huius uocis per T efferant, utuntur ― nam hi cum Illyricis communem habent sermonem ― alia Getae, qui ab ipsis Hungaris Moroualachi appellantur. His enim sermo, quamquam non incorruptus, Romanus est. A litore Dalmatico, quod mari Adriatico abluitur, ad Drauum amnem gentes Illyricae sunt, quas Hungari partim Choruatos, partim Sclauenos ac Rhaxianos dicunt. A Drauo Hungaricus incipit sermo, quo omnes etiam Transistrani praeter Gothos, quos Boemi Slauenos nuncupant utuntur. Atque inde conicio Slauenos et Gothos eandem esse nationem. Sed et Alemani Hungaricas incolunt urbes, quippe qui soli in omnibus Transistranis regionibus opifices ac mercatores sunt.

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.