Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Igitur Stephanus Bather, literis per uicinas regiones dimissis, multos mortales ad arma concitat, seque quam primum sequi iubet, poena his capitis, qui imperata protinus non fecissent, constituta. Ipse autem adscito expeditionis socio Paulo Cinisio, uiro bellicis artibus insigni, cum manu, quae praesto erat, fugientium uestigiis insistens, hostes ad Scaruisium amnem est consecutus. Caeterum ne quid perturbationi, qua quidem nulla fere pars regni uacua erat, leuibus etiam ex causis deesset ― nam principum furore ac discordia facile inferiorum quies labefactatur ― agrestes quidam, quorum uis magna undique ad signa Stephani confluxerat, praetextu hostium inquirendorum Feduarense irrumpunt monasterium, atque sublatis ibi quibusdam rebus, quae sicut illis usui erant, ita a sacerdotibus negari haud debuerant, inde abeunt. Sunt enim sacerdotum domicilia ita antiquitus instituta, ut essent hospitalitatis ac beneficentiae officinae.[ERROR: no reftable 1:] Sed quum in pago sub ipsius radicibus montis, in quo monasterium situm est, pauci ex his, qui monasterium irruperant, uino onerati substitissent, monachus quidam, e Pelusiensi monasterio pulsus, qui loco pręerat, licet esset Dalmata natione, ciuisque Rhacusanus ― nam Feudarense monasterium precio conduxerat ― multum tamen, eo quod in Hungaria inueterauerat, de regionis hauserat immanitate, et ipse mero simul et ira, quam singularis auaritia exasperauerat, malis consultoribus incitatus, ministros conuocat, de iniuriis monasterio illatis longa conqueritur oratione.

-- 25 --

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.