Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Erat enim, ut ab his, qui hominem nouere, accępi, natura, ut plerique sunt Dalmatae, usque ad fugam audientium, ut dicitur, loquax. Quos ubi ad ulciscendam iniuriam satis concitatos uidit ― quippe Hungari his, quos mercede colunt, fere in omnibus promptissime parent, tantique eos faciunt, quorum se amicitiae dediderunt, ut ne consanguineis quidem, si iussi sunt, parcant ― merum circumferri largius more patrio iubet, quo furiosa iam incensos oratione uino etiam, cui gentes in septemtrionem uersae[ERROR: no reftable 1:] deditissimae sunt, magis efferaret. Itaque monachus, ad quem maxime liberalitas, patientiae uirtus, atque iniuriarum spectabat obliuio, ab epulis, inter quas de hac re consultauerat, consurgens arma capit, sacerdotiique immemor ad certamen, non minus 28 uictori quam uicto futurum infelix, proficiscitur. Atque dum uino simul et insanae mentis furiis exagitatus stricto ense uicum cursu perlustrat, ex illis agrestibus duos forte obuiam factos aggreditur, alterumque ipsemet per se, alterum minister obtruncat. Atque ita scelus nefarium pessimique exempli perpetratum est, nec nisi sola mentis ualitudine excusandum. Quis enim est sacerdotum adeo perditis moribus, modo sit sobrius atque sanae mentis, qui hominem nulla iniuria, aut omnino leui prouocatus interficeret?[ERROR: no reftable 2:]

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.