Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Ad haec Sophenus subridens respondit se non eo, quo hostis uocaret, sed quo ipse constituisset uenturum: Ismahelem enim solere suo ipsius arbitratu ac consilio, non alieno praescripto omnia agere,[ERROR: no reftable 1:] nec se praelium detrectare, sed tempus pugnae ineundae idoneum expectare; quamquam Sophenis uix honesta uictoria futura est, quae ex seruis reportanda sit, quippe praeterquam quod omnes 293 Turcae mancipia sunt, ipsi quoque Othomani reges ex ancillis et captiuis mulieribus nascuntur. Nemo enim ex finitimis regibus cum Othomanis, nouis hominibus, sanguinem ac genus miscere dignatur. Itaque nisi uelit Selynes Armeniae campos cadaueribus Turcaicis oppleri, excederet aliena terra, ac sese legitimo domini sui imperio, a quo Othomanus aeque ac fugitiuus seruus nefarie defecit, subiceret.

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.