Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Itaque Selynes Asiae longitudinem cum suis copiis emensus inter Euphratem et Moschicos montes aliquandiu iter fecit.[ERROR: no reftable 1:] Vbi quum hostem non inuenisset, ad Periedros montes, qua hi septentrionem spectant, prope accessit, inopia commeatus uehementer laborans, propterea quod Ismahel, quo Turcam uenturum putabat, quicquid hostibus usui posset esse, partim corruperat, partim in deuia et munitiora loca asportarat, quo fame ac omnium rerum inopia Turcam uexatum adoriretur, et ob id differebat praelium,

-- 244 --

existimans sibi mora opus esse, Turcae uero festinatione. Nam licet Ismahel egregios equites haberet, Selynes tamen militum multitudine longe illum superabat, unde paucitas arte et consilio adiuuanda erat. Turca, quum neque hostem certamen detrectantem consequi, neque inopiam rerum pati posset, animum hostis, uetustate generis tumentem, contumeliosis uerbis insectando ad praelium concitare statuit. Itaque misit ad Ismahelem nuntium, qui mandata ferociter edidit, nec illi linguae libertas, immo potius asperitas, fraudi apud Sophenum fuit. His autem uerbis nuntius usus esse dicitur:

Putauit Selynes se aduersus uiros arma mouisse, minus quam foeminas inuenit. Quae enim gens adeo imbellis et ignaua ferre posset hostem regiones suas impune peragrare? Tu uero, inquit, Ismahel, uerbis potius quam re nobilis non modo obuiam hosti prodire non audes, et uera uirtute bellum gerere, sed etiam uicos et urbes tuas diripis atque incendis, in deuiaque refugiendo uincentium praemia uictus corrumpis. Vnde non immerito te omnes sacerdotem magis quam exercitus imperatorem existimant, qui sane conspectum hostium sustinere nequeas. Quare si quid tibi animi generosi atque uirium est, elige locum, in quo cum Selyne congressurus es, quique, ubi aequo campo collatis signis dimicare coeperitis, facile decreturus[ERROR: no reftable 1:] sit, Turca, an Armenius bello sit praestantior. Alioqui si in pugnam prodire non audes, induc in animum meliori parere ac stipendium pendere.
Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.