Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Igitur Iamberdinus aedito haud incruento certamine,[ERROR: no reftable 1:]
hostium multitudine magis
obrutus quam uictus, in solitudinem, quae inter Idumaeam et Aegyptum interiacet, paucis ex suis desyderatis, relicta hostibus urbe Gaza, cum reliquis equitibus refugit. Turca
Gaza occupata retulit ad amicos, tentando animos eorum magis quam consilium
exquirendo, an nullo laxamento hostibus dato Aegyptus, sedes Cercassorum imperii,
petenda esset, an modus secundis rebus imponendus, nec solitudo Aegypto adiuncta, ob
aquarum maxime penuriam exercitui transitu perdifficilis, intranda. Videbatur amicis
omissa Aegypto finem imperii Turcaici 307 Gazam statuere, putantibus non nisi magna
manu tam late patentes et diremptas etiam uasta solitudine terras contineri posse; tamen
sententiam suam aedere nemo audebat incerta regis uoluntate. Itaque Ionas Dalmata, ex
purpuratis regiis, solito adulantium more inquit militum esse iussa exequi, regum imperare; duceret, quo uellet secuturos. Rex existimans, nisi Aegiptus quoque iugum acciperet
et Cercassi funditus interirent, Syriam in officio non mansuram, magnam uim camelorum ac utrium ad aquam portandam comparari iubet ― est enim id animal et pabuli minimi, et sitis mirum in modum patiens, quippe quod sitim quatriduo potest tolerare ― misitque nuntios, qui terrestri itinere per disposita iumenta celeriter Constantinopolim percurrerent, et Pirrho Caramano, quem Constantinopolitanae praefecerat ciuitati, suis
imperarent uerbis, ut ocyus quadraginta longas naueis, partim triremes, partim dyerotas,
deduceret, atque remigibus ac militibus instructas ad Pelusiacum ostium mitteret, ut inde
Nilo flumine eo subirent, ubi Turcaica castra collocata esse cognouissent, atque ita, si
fieri posset, eodem tempore a terra simul et amne terror Cercassis incuteretur. Non enim
Selynem fugiebat
[ERROR: no reftable 2:]
confligendum esse cum hoste pertinacissimo et qui sola morte
uinci destinarat animis.
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
|