Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Selynes satis gnarus fuga hostium non modo Syriam sibi esse concessam, sed etiam Aegyptum apertam, eo magis, quia Cahirius, Heliopolitanae regionis praefectus, transfugio suo magnam Cercassorum partem ad Turcaicum imperium inclinaturus uidebatur ― quippe is statim post hoc praelium se urbemque Heliopolim in ditionem Turcaicam permiserat constituit uti uictoria, quum praesertim Damascus quoque in uoluntariam concessisset deditionem. Itaque Damasci aliquot dies in reficiendo exercitu moratus ― et est urbs aedificiorum magnificentia, coeli temperie ac salubritate, simulque soli hubertate, fontium fluuiorumque amoenitate, fructuum copia nulli in tota Syria secunda ― Gazam contendit, praemisso cum parte copiarum Sinone Macedone, qui, prius quam ipse eo accederet, urbem aut ui, aut uoluntaria deditione in suam redigeret potestatem, quo ibi praesidio imposito Caërium petiturus hostes post terga non relinqueret. Substiterant Gazae octingenti circiter equites Cercassi cum impigro et acri duce Casalio Iamberdino, caeteri, qui proximae cladi superfuerant, Caërium profecti erant, ibi comitia nouo regi creando habituri. Itaque ubi Sinon urbi appropinquare conspectus est, Iamberdinus patefactis portis quanto maximo[ERROR: no reftable 1:] potuit impetu in hostem erupit, tantumque terroris ac tumultus in aciem Turcaicam, negligentem ob paulo ante fugatum hostem, ad urbem succedentem intulit, ut si uirtus Cercassorum numero militum fuisset adiuta, magnam cladem eo praelio Sinon accępturus fuisset.

-- 256 --

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.