Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Iam rex Aegyptius in Pheniciam progressus Lyconta fluuium transmiserat, quum
Selynes, et ipse Adonio amne traiecto, haud procul ab Heliopoli communitis castris
consedit. In conspectu prope erant exercitus, neuter tamen regum omnes copias in aciem
prodire sinebat, alter alterius conatus metu mutuo expectantes. Nempe Turcis ueniebat
in mentem Bazethe Selynis patre regnante, quum de finibus certatum esset, saepius se a
Cercassis profligatos fuisse; rursus Cercassus uerebatur hostium multitudinem, uim magnam tormentorum, genus teli equis pariter et sessoribus terribile et perniciosum, praesentiam Selynis, quo quidem, praeterquam quod ne uictus quidem
[ERROR: no reftable 1:]
sciret cedere, ac
cum uictoribus instauraret certamen, spectante atque suos adhortante Turcae multo
acrius essent pugnaturi. Itaque utrique regum uisum, priusquam totis uiribus in aciem
descenderent, e stationibus procursando leuibus certaminibus animos suorum periclitari.
Haec certamina, licet essent haud satis digna dictu, Cercassorum animos mirum in
modum auxere. Nam aliquoties comminus turmatim congressi Turcarum ferociam, militaribus meditationibus assueti, non sine pernicie hostium facile eludebant. Qua re
Selynes animaduersa, ne suorum animi minuerentur, concione aduocata his fere uerbis
Turcas ad praelium totis uiribus ineundum adhortatus est:
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
|