Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Tradunt rerum scriptores, uiri Turcae, moris antiqui fuisse reges immortalitati consecrare, quum illi beneficiis suis eo honore dignos se praestitissent, 304 quo et meritis regum gratia referretur,[ERROR: no reftable 1:] et insecuti principes eo praemio prouocati ad beneficia exhibenda promptiores forent. Sed si quaeritis, quibus meritis tanta gratia reddita sit, nihil aliud plane inuenietis quam quia reges illi humanum genus his fere beneficiis conciliarint atque excoluerint: importunos imprimis tyrannos extinxere, aspera bella composuere, agros militibus suis assignarunt, oppida condiderunt. At nos, uiri Turcae, ex benefactis coelestes non cupimus honores ― sit procul a nostra modestia tam impia cupido. Non eximimus nos hominibus, nec obliti sumus humanae infirmitatis. Satis scio, quicquid agimus, diuino id esse subiectum arbitrio:[ERROR: no reftable 2:] eodem cultu Deum omnium rerum auctorem una uobiscum colimus. Eum solum diuinis honoribus uenerandum censemus, immo, si quid prospere

-- 254 --

hac in expeditione, ut speramus, contigerit, quandoquidem iustissimum bellum suscepimus, id totum Deo acceptum referemus. Nec ullum seorsum a uobis praemium mihi dari postulo: et gloria, licet ea propria sit regum, et utilitas uictoriae inter nos futura est communis. Caeterum si unquam ulli homines egregiis facinoribus perpetuam famam merito consequuti sunt, ego una uobiscum (quippe sine uestra uirtute nihil praeclari geri potest) eo decore dignus ab omnibus existimabor, modo in praelio, quod instat, forti ac parato animo pugnaueritis, propterea quod liberatores nos Machomethani nominis omnia secula laudibus ferent, si grauissimum Cercassorum iugum Aegipto et Syriae dempserimus. Nulla enim unquam gens saeuius, uiolentius, intemperantius, magisque impotenter in suos dominationem exercuit quam haec immanis natio in Machomethanos homines Syriam et Aegyptum incolentes exercet. Hae importunae belluae haud satis habent populos sibi subiectos bonis spoliare, sed insuper eos leuissima ex causa uerberant, uulnerant, occidunt, matres familias ac uirgines constuprant, omnia scelera in ciues suos, ac si belli iure liceret, quotidie ędunt.[ERROR: no reftable 3:]

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.