Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1510]: Regum Delmatiae atque Croatiae gesta, versio electronica, Verborum 4606, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [marul-mar-rdcg.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

Iustiniano partibus Orientis imperante anno Christianę salutis DXXXVIII, quo tempore Germanus et Sabinus episcopi erant, uitę sanctitate nobiles, et Benedictus abbas Montis Cassini, Sfiolado rege uita defuncto Brissus inter liberos eius natu maior successit in regno. Reliqui duo, Totila et Stroilus, et ipsi dominandi cupidi ad alias prouincias sibi subiugandas animum intendunt. Erat Gothorum[ERROR: no reftable :]Gothi gens inquieta, uaga, absque legibus, aspera et bellicosa. Igitur Totila et Stroilus, cum a fratre Brisso subsidia impetrassent, ingentes equitum peditumque copias secum trahentes Occidentis regna inuasere. Et primo quidem infestis armis Pannoniam aggressi commisso cum Pannonibus proelio superant, regem eorum interimunt, regnum uictoria potiti occupant. Post hęc inde mouentes in agro qui Tarnouię dicitur castrametati sunt. Huiusce rei rumor Delmatię regem Salonis tunc residentem timore perculit. Ac repente legatos ad regem Istrię mittendos curat, petit uti coniunctis uiribus a communi periculo sese tueantur maturentque obuiam ire hosti ne ille imparatos repenti irruptione opprimat. Igitur subitario milite comparato ambo pari animi audacia procedentes castra non procul ab hostium castris posuerunt. Per dies octo leuibus inter se procursationibus decertarunt, postremo exercitibus utrinque in aciem eductis diu dubio Marte pugnatum est. Denique magnis utrinque actis cędibus regum duorum acies inclinari cępit. Deo ita disponente, licet nec numero nec armis nec animi robore essent inferiores, fusi fugatique sunt; fortasse crimine aliquo sui populi offensa diuinitas genti infideli atque impię uictoriam dedit. Multa tunc milia Christianorum desiderata sunt, rex Istrię interfectus, rex Delmatię graui saucius uulnere fugaque elapsus Salonas est delatus. Vrbem moeror inuasit et cęde suorum audita lugentium atque ululantium clamor perstrepere cępit. E contrario aduersariorum uis atque potentia eorum quos subegerant suffragiis in dies augebatur. Cumque multitudo ordinem non caperet, fratres diuisis exercitibus alius alio mouit. Totila cum suis in Istriam profectus Aquileiam uastauit, oppida euertit, Italiamque est ingressus anno Christianę salutis 547. Vastatis demum Italię uicis ac uillis urbibusque aliquot solo ęquatis populisque ad internitionem deletis in Siciliam transmisit et, sicut futurum Benedictus abbas Diuino spiritu afflatus prędixerat, haud multo post fato est defunctus.

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1510]: Regum Delmatiae atque Croatiae gesta, versio electronica, Verborum 4606, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [marul-mar-rdcg.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.