Marulic, Marko (1450-1524) [1510]: Regum Delmatiae atque Croatiae gesta, versio electronica, Verborum 4606, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [marul-mar-rdcg.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Interea frater eius Stroilus[ERROR: no reftable :]Stroilus Illyrici regno potitur,
deinde Mysiam inferiorem (quę nunc Bosna[ERROR: no reftable :]Bosna dicitur) ingressus,
cum et ipsam breui subiugasset, in Delmatiam descendit. Vrbes maritimas deprędatus est,
Scardonam oppidum et Salonas, totius prouincię emporium, dirruit et euertit, necdum malis
satiatus misit cum parte exercitus filium suum Seuioladum ad Delmatię mediterranea, quę nunc
Croatia dicitur,[ERROR: no reftable :]Croatia expugnanda. Cumque Iustinianus Cęsar
intellexisset quod Gothorum dux copias diuisisset dimisissetque a se partem alteram cum
Seuiolado filio atque ita esse, ut ferebatur, per exploratores certior factus, coacto repente
exercitu Stroilum inuasurus abiit. Nec minus prompte atque impigre Stroilus cum his quos secum
habebat processit obuiam. Erat enim et ipse animo inuictus ac manu supra quam credi potest
strenuus. Postquam in procinctu stetere acies, manus conserunt; acriter utrinque insistitur,
arma miscent, nusquam cęditur. Stroilus in medios armatorum globos irruens egregieque sese
gerens uulneribus tandem confectus equo delabitur; cuius casu consternati Gothi terga uertunt.
Cumque non pauci cecidissent, pars tamen eorum qui fugerant in angustiis magno animo subsistens
atque aduersariis repugnans inuicta permansit. Cęsariani uero cum ingenti hominum pecudumque
pręda uictores in patriam sunt reuersi. At uero Seuioladus, cum talia audisset, patris necem
ulturus (si fors ita ferret) cum tota expeditione, quam celerrime poterat, Bosnam
proficiscitur. Sed cum aduersarios inde iam discessisse comperisset, ibidem patris loco regnare
[ERROR: no reftable :]Primus rex coepit natusque est ei filius cui Silimiro nomen fuit.
Ipse autem Seuioladus Bosnę, Valachię usque ad Polonię fines, et Delmatię Croatięque imperauit,
Christiano nomini infensissimus. Eos igitur qui maritima Delmatię oppida incolunt frequentibus
afficiebat iniuriis.
Marulic, Marko (1450-1524) [1510]: Regum Delmatiae atque Croatiae gesta, versio electronica, Verborum 4606, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [marul-mar-rdcg.xml].
|