Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

[5.] Novi nihil est, nisi quod de regis Franciae in Hispaniam adventu nihil adhuc habemus, neque scimus, quid speremus aut quid desperemus. Nuper, quod Vestrae Maiestati scripseram, in maximam spem pacis erecti eramus, quae non est illa quidem adhuc penitus sublata sed certe non parum diminuta. Venerunt nova de Constantinopoli, quae Vestra Maiestas intellexisse potuit. Milites prae torianos, quos Ianyczeros vocant, seditione facta, quod augeri sibi stipem annuam postu labant, plures domos et inter ceteras Imbraym bassae et nonnullorum aliorum diripuisse atque in praedam vertisse, adortos deinde locum, in quo thesaurus imperatoris servatur, eum locum expugnare non potuisse, imperatorem aegre tandem seditione oppressa coactum id facere, quod milites postulaverant. Haec pro re vera et certa huc scripta fuerunt. 10 50 Reverendissimus dominus Premisliensis habet has notas in marg. eadam manu add. 17  multa tamen ... gravissime deliquisse – this is written in cipher in the original. (I am indebted for decoding the cipher to Hanna Vámos and István Vadai.) 18  Albrecht von Brandenburg (1490–1568), Grand Master of the Teutonic Order, brother of Georg von Brandenburg who played an important role in Hungary. Maximilian I appointed him Grand Master of the Knights in 1510. As such, he broke the peace pact signed in Toruń in 1466 and provoked a war with Poland that lasted between 1519–21. This ended in a heavy defeat for the Knighthood. Later he became Evangelical Lutheran, secularised estates of the Knighthood, and created a secular state in its place by the name of Prussian Duchy. In April 1525 he gave fealty to the Polish King. More about this: Marian Biskup, Das Ende des Deutschordensstaates Preussen im Jahre 1525 = Josef Flenckenstein–Manfred Hellman (hrsg.), Die geistlichen Ritterorden Europas, Sigmaringen, 1980, 403–416. 19  In the decoded text there is a graphic sign in the middle of the group of characters decoded as illum illum that is not a letter. We might conclude than that illum illum stands for the name of Albrecht von Brandenburg. 10  The riot of the janissaries, who had been discontent because there had been no campaigns since the occupation of Rhodos back in 1522, erupted in March 1525 in Istanbul. Rioters demanded resignation of the Grand Vizier and his house was looted. Suleyman’s personal bravery played an important part in suppressing the rebellion. Compare: Káldy-Nagy Gyula, Szulejmán... 62–63.

-- 119 --

Me et servitia mea in gratiam Vestrae Maiestatis rursus supplex commendo. Romae 4. Iulii 1525. Supervenerunt litterae ex Hispania, regem Christianissimum XVII. mensis Iunii proxime praeteriti ad portum Barcinonae appulisse. Eiusdem Vestrae Sacratissimae Maiestatis humillimus minimus servulus Stephanus Brodericus praepositus Quinqueecclesiensis On the outer side: Sacratissimae regiae maiestati Poloniae, magno duci Lithvaniae etc. domino mihi clementissimo.

Vade retro

Vade porro


Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.