Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

[4.] De negotio vero Prutenico repetivit illa eadem, quae superioribus diebus dixerat et quae ego ad Vestram Maiestatem perscripseram 7 multa tamen questus de magistro, 8 qui Sede Apostolica inconsulta religionem a sola Sede Apostolica dependentem hoc pacto profanavisset: il*lum il*lum 9 in Sedem Apostolicam gravissime deliquisse. Quibus de rebus pontifex et ipse scribit ad Vestram Maiestatem, quae litterae adhuc expediri non potuerunt, mittentur per primam mittendi occasionem. Sed quicquid pontifex ex sacri fortasse collegii inductione, nam cum eis est rem communicaturus, scripserit, illam esse sciat Vestra Maiestas pontificis mentem, quam perscripsi et nullam aliam. Utinam clementissimus dominus meus factum Vestrae Maiestatis in foedere cum Turca ineundo sequeretur. Quod si non fiat, timeo, ne omnino actum sit de nobis. Qua de re neque praesens destiti assidue apud eos, ubi id faciendum videbatur, loqui et clamare, neque hinc scribere. Deus det suae maiestati et dominis meis suae maiestatis consiliariis talem mentem, ne illud nobilissimum ac potentissimum regnum sub spe nescio quarum expeditionum amittant.

Vade retro

Vade porro


Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.