Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
[1.] Scribis gratulationem nostram Sanctissimo Domino Nostro fuisse iucundam, quae accidisset multo iucundior, nisi eodem tempore pervenisset O Venetum oratorem Sanctitati eius narras praedixisse, propediem subsequantur. Id tamen nulla profecto nostra vel incuria vel negligentia accedere poterit, sed quoniam haec exigua unius Hungariae vectigalia tuendis amplissimis finibus sufficere nullatenus poterunt. Non parvi reditus ex Bosnia proveniebant, magnum ex Croatia et Dalmatia tributum quotannis in fiscum regium paulo ante hanc aetatem vel ipsius Matthiae regis temporibus deferebatur. Integrae erant, et fructuosae Themesiensis, Sirmiensis, Posega, Walko, et inferiores civitatum partes, hostium vero opes, numerus, potentia dimidio, quam sint hodie, minores erant. At nunc ea, quae commemoravimus, loca assiduis Turcarum incursionibus pene in solitudinem sunt redacta, adeo, ut tenues reliquias et paucas, quae adhuc in illis regnis supersunt, arces, maxima parte redituum nostrorum tueri nequeamus.
Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.