Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

[2.] Nam, ne quid amplius de illis regnorum nostrorum finibus dicamus, ad Croatiam pacatis etiam temporibus in banorum stipendium et tenenda locis necessariis praesidia triginta duo milia florenorum singulis annis facile absumuntur. Jaycza, quae in mediis hostibus sita est, et quo non, nisi iusto et firmo exercitu importari commeatus solent, non multo minorem exhaurit pecuniam. Arx item Themesiensis et Severinum et hoc triennio Varadinum Petri ac Titulium 4 maximo et incredibili sumptu retinentur. Quae omnia, si quis rerum nostrarum non iniquus aestimator diligentius velit considerare, agnoscet, non minima quidem nostra negligentia Ozthrowyczam, et alias arces antea fuisse amissas, sed inopiam et vectigalium nostrorum tenuitatem (de qua tam diu apud Sedem Apostolicam querimur) et superioribus et impendentibus etiam malis causam attulisse.

Vade retro

Vade porro


Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.