Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

[3.] Reverendissime et colendissime Domine. Haec propter occupationes manu aliena mihi scribendae fuerunt, ignoscat igitur, quaeso, Vestra Reverendissima Dominatio. De his autem curam geram, ne rursus novas habeat curas. Res uti Vestrae Dominationi videt [...] deducta est ad bonum portum. Illum Ioannem [...]rum commendo rursus Vestrae Dominationi Reverendissimae dignetur me facere certiorem, quidnam sit ei sperandum. De quo et per hunc ip[...] [...]um. Nova alia non sunt. Pontificem nondum habemus. Neque scio, quando habituri simus. 9 Galli adhuc sunt sub Mediolano. Rex Galliae Lugdini. Caesar in regno Navarrae in Galliam veniens cum ingenti exercitu. Ego tot contentionum nullum spero finem.

Vade retro

Vade porro


Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.