Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

[4.] Dominum Emericum Kalnay in facto archidiaconatus Thilegdiensis Vestrae Dominationi Reverendissimae commendo. 10 Ego quod feci magis feci, ut Vestra Dominatio Reverendissima liberaretur ab omni molestia, quam ob dominum Kalnay, qui tamen et ipse meretur certe omne bonum, tum ob mores probatissimos ac doctrinam non vulgarem, tum ob singularem fidem ac servitutem, qua est Vestrae Dominationi Reverendissimae addictissimus. Eum igitur totum in suam gratiam Vestra Dominatio Reverendissima recipere, obsecro, dignetur et me in eo, in quo alias habuit numero, semper habere. Dominatio Vestra Reverendissima bene ac prudenter fecit, quod miserit hunc ipsum servitorem suum. Nam si non venisset et praesertim si istae vacationes iudiciorum non obstitissent, tales procul dubio processus in hac causa facti fuissent, ut non actioni ulli, sed soli solutioni nobis locus fuisset relictus. Nihil aliud restabat, quam ut sententia ferretur, sicut latius poterit haec idem Emericus referre.

Vade retro

Vade porro


Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.