Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Anonymus [1646], Spes aurei saeculi/Tyrolis pacifica, versio electronica (), 25 folia, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-spes].
Previous SubSect

Next SubSect

Scena tertia

Periocha: Montes et monticolae communiter gaudent iubentque salvere Pacem. Festivo cantu omnia naturae et Patriae bona Paci dicant, consecrant. – Theatrum: Gestientium Patriae montium laetitia instrumentis expressa.

(Duo pastores canunt hinc inde in montibus)

Pastor primus: Insolita montes gestiunt laetitia!

Pastor secundus: Subsultant gaudibundi! Quid accidit

-- --

novi?

Uterque: Ergo Pax adest! Pax aurea, salve! Nulla, nulla, nulla salus bello, Pacem te, te poscimus omnes! Laxa sinum, Patria, sortem laetam explica! Quae tegis

13 benficio D. – 15 nidifficent D. 1 Verg. Aen. 3,392 is locus urbis erit, requies ea certa laborum. – 6 sq. Vulg. Dan. 3,57.75. – 11 Hor. carm. 1,13,17 felices ter et amplius. – 12 Hor. carm. 3,30,3sq. non aquilo impotens / possit diruere. – 31sq. Verg. Aen. 11,362 nulla salus bello, pacem te poscimus omnes; cf. hic 100,20; 122,14sq.

vel inter viscera, omnia Pacis sunt munera! Coelo lapsa Patrios tuere, Pax aurea, fines!

Pastor primus: Vitium gemmae,

Pator secundus: Hortorum et vallium flores,

Uterque: Montium opes et tu, sal argentee: coite, coronate Reginam Pacem! Canite, sylvarum numina!

(Chori Duo – Rittornello)

Chorus primus: Lucete, gemmae vitium,

Et pampini, virete!

Chorus secundus: Racemi, baccae, vineae,

Colliculi, gaudete!

Chorus primus: In risus meros musteae

Vindemiae liquescant!

Chorus secundus: Martis sint procul praelia,

Sed praela Bacchi crescant!

-- --

Uterque: Reginam coronate pacem! Date coronam e pampinis viridem! Floreat Pax! Pax imperet!

(Chori – Rittornello)

Chorus primus: O laeta gregum pascua,

O montium voluptas!

Chorus secundus: Herbae, flores et gramina,

Autumnus ver et aestas!

Chorus primus: Passim apum examina

Mellifica laborant.

Chorus secundus: Rivi dulces in Patria

Lacte et melle rorant.

Uterque: Reginam coronate Pacem! Date corollam e floribus floridam! Pax floreat! Pax imperet!

(Chori, instrumenta – Rittornello)

Chorus primus: Corusca, montes, viscera

Laxate, aperite!

Chorus secundus: Pro ferro nobis, aurea

Vos saecula, redite!

Chorus primus: Aes diffluat fornacibus,

Ferrum, chalyps, tormenta,

-- --

Chorus secundus: Fabri domentur ictibus,

Sint pacis instrumenta!

Uterque: Reginam coronate Pacem! Date coronam ex auro lucidam! Pax floreat! Pax imperet!

(Chori, instrumenta – Rittornello)

Chorus primus: Tirolis, sinum explica,

Monstra cum sale sales!

Chorus secundus: Risus placebit candidus

Et dentes morsicantes!

Chorus primus: Cum bello belli semina

Radicitus extirpet,

Chorus Secundus: Agri qui necat semina,

Tirolim sal foecundet!

Uterque: Reginam coronate Pacem! Date coronam e sale niveam! Pax floreat! Pax imperet! In ultimam Thulen, ad feros Scythas, in insulam deportetur bellum! Nos Pax amabilis amat!

Previous SubSect

Next SubSect


Anonymus [1646], Spes aurei saeculi/Tyrolis pacifica, versio electronica (), 25 folia, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-spes].
Powered by PhiloLogic