Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Anonymus [1646], Spes aurei saeculi/Tyrolis pacifica, versio electronica (), 25 folia, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-spes].
Scena secunda
Periocha: Felicitas Tirolis in aquila inter sidera sublimis Pacis adventum sibi gratulatur. Fit mutua utrinque salutatio inter secunda vota et Supremi Numinis laudes. – Theatrum: Pax in turbulento mari delphino, Felicitas aquilae Tirolis rubrae insidens. Felicitas: O soror, Pax alma, salve! Tange littus, iunge dexteram! 5–9 Pax in delphino enatans D. – 11 inter Pars Secunda et Scena prima D. – 18 dedecoribus] spatium unius fere verbi D; suppl. exempli gratia. 19 tuta erit statio] Verg. georg. 4,421 statio tutissima nautis.Pax: O meta cursus mei! O quies laborum! Felicitas: Meas ne sperne rupes! Pax: Placant: totidem contra hostes sunt muri. Felicitas: Utere hospitio meo exul tot amicis olim tibi sedibus! Pax: Quid vero iactatae mihi optatius! Felicitas: Quid vero immerenti mihi iucundius! Pax: Constans ero, nec probum Pacis os ulla tempestas mutabit. Felicitas: O foecunda mihi saxa, quibus Pacis inter bellorum grandines virebunt dona! Pax: Excedere coacta immiti sum solo, ubi ferrum in caedes provenit. Felicitas: O me felicem, o millies et amplius beatam! Pax: Nullus oleam aquilae de vertice decerpet hostis, nec aquilo deiciet. Felicitas: Tuo beneficio, Pax, optatissima soror! Pax: O montes! Haec otia vobis fecit Deus, in quibus Austriacae aquilae sine periculo nidificent! Pax et
Felicitas: Benedicite, omnia opera Domini, Domino, laudate et
superexaltate eum in saecula! Benedicite, montes et colles, Domino, qui
ponit
Anonymus [1646], Spes aurei saeculi/Tyrolis pacifica, versio electronica (), 25 folia, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-spes]. |