Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1502, Split]: Reuerendo in Christo presbitero Iacobo Grasolario, versio electronica, Verborum 792, ed. Branimir Glavicic Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [marul-mar-epist-1502-03-03.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Multa de me Tibi Hieronymus meus atque idem Tuus. Sed ita ille de me sentit, quantum ex Tua epistola ad me missa coniicio, ut qui uehementer amat. Atque usu quidem uenit, ut talium laudatio major uero sit. Tu me tanti esse existimas, quanti ipse sibi persuasum habet. Proinde et amare coepisti et optas redamari. Qua in re fateris profecto, qualis uir ipse sis, qui optimi cuiusque te studiosissimum ostendas. Dignus es igitur, quem uicissim ego rogem, ne, tametsi minora in me inueneris quam audisti, ab amicicię proposito refrigescas, in qua Tibi respondere totis uiribus contendam. Ardentem hunc affectum Tuum uel uincam uel ęquabo. Quid enim mihi iucundius, quid gratius quam talium, qualis Tu es, beniuolentia atque humanitas? Diligant alii opes, honores, uoluptates, mihi nihil charius esse potest amicorum possessione, et eorum pręsertim amicorum, quos communis uerę sinceręque in Deum pietatis cultus conciliat. Facile ex litteris Tuis, quantum diuinarum Te rerum delectet contemplatio, depręhendo. Quandiu noster ex ea pependerit amor, erit perpetuus. Etenim semper amant, qui sempiterna iugiter meditantur. Hoc est pręceptum meum, inquit Dominus, ut diligatis inuicem. Et ne uulgarem dilectionem, qua inter se sęculi homines amant, sufficere putaremus, adiecit: sicuti dilexi uos. Non carnis dilectionem nobis insinuat, sed spiritus, non corporum, sed animarum. Ex huiusmodi enim dilectione oritur sanctus ac salutaris ille consensus, de quo idem ait: Si duo ex uobis consenserint super terram, de omni re quamcunque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in cęlis est. Vbi enim sunt duo uel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Congregemur igitur, Iacobe charissime, non obuio passuum accessu, quanuis id quoque mihi esset gratissimum, sed potius pari mutuaque cordium uoluntate. Et medius inter nos Christus erit. Amor noster non alio nos dirigat quam in Dei amorem. Cuius page prorsus ignara ethnicorum antiquitas nescio quę quattuor paria amicorum iactanter effert ac celebrat. Sed quid illa ad nostrorum charitatem? Esto ardenter, fideliter, constanter amarint, sed quousque quęso? Non ultra certe, nisi quoad uixerunt, quod perbreue fuit. Cita mors dissidium attulit ad inferna descendentibus, ubi nullus amor, sed sempiternus horror habitat. At uero in Christo credentium pia charitas etiam post uitę huius exitum continenter perseuerat, nunquam desinit, nunquam finitur. Tunc maxime amare incipimus, cum ex hoc terrarum orbe, in quo peregrini sumus et aduenę, ad cęlestem patriam transmigramus. Spes, fides, charitas, tria hęc, maior autem horum est charitas. Quoniam illę duę cessabunt, cum scilicet, quod speratum est, possidebitur et, quod creditum, cernetur, hęc autem perdurabit in ęternum. Deus enim charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. Perennes igitur perpetuique et uere amici erimus, si inuicem amando ad illum unum amandum, qui prior dilexit nos et animam suam posuit pro nobis, assiduis colloquiis crebraque litterarum uicissitudine alter alterum accenderimus.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1502, Split]: Reuerendo in Christo presbitero Iacobo Grasolario, versio electronica, Verborum 792, ed. Branimir Glavicic Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [marul-mar-epist-1502-03-03.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.