Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1-366 --

deprecando, psallendo legendoque uigilat, ad martyrii usque palmam peruenit. Et quia per omnia sanctorum apostolorum uitam expresserat, ad eorum prouectus est et gloriam.

Bernardinus uero nec ideo illis, mea quidem sententia, minor, quia de collegio Minorum fuit. Etiam antequam religionem profiteretur, religiosi uitam uixit. Quodque ad rem pertinet, tunc quoque ad offerendum Deo salutis sacrificium noctu consurgens, ne quiete occuparetur, contemptis lecti stratis super pauimento uestitus iacere consueuerat. Cum hoc uigiliarum pręludio ad monasterium uenit, tanto deinde minus somno concessurus, quanto perfectius uiuendi subibat institutum. Et quoniam sacris initiatus omni sanctitatis genere pręcelluit, etiam uigilantissimum fuisse nemo dubitat. Quod ergo noctu didicerat uigilando, hoc die alios docuit prędicando multosque, qui peccatorum oppressi ueterno in morte dormiebant, excitauit in salutem. Dederat enim Dominus uerbum euangelizanti, dederat uoci illius uocem uirtutis. Nisi somni semper parcissimus fuisset, nunquam tantum in Dei seruitio profecisset.

Proponamus et foeminis, quę sequantur, exempla, quibus attendentes somnolentię grauedinem possint discutere.

Paula illa Romana, quę summam generis nobilitatem superauit uitę sanctitate, in grauissima etiam febre (ut Hieronymus inquit) mollia lectuli strata non habuit, sed super durissimam humum in stragulis cilicinis quiescebat, si tamen illa quies dicenda est, quę iugibus pene orationibus dies noctesque iungebat, illud implens de psalterio: Lauabo per singulas noctes lectum meum; lachrymis meis stratum meum rigabo.

Idem autor Asellę uirginis sanctitatem efferens laudibus ait: Unius cęllulę clausa angustiis, latitudine paradisi fruebatur; idem terrę solum et orationis locus extitit et quietis.

Legimus etiam in monasterio illo Thebaidis, in quo Euphrasia uirgo summis effulsit uirtutibus, moris fuisse

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.