Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1-365 --

hac oppositę inter se diuersitatis comparatione nemo ignorare poterit, nisi qui animo magis quam oculis dormitauerit, quantum uigilia sopori pręstet, quantum hęc iuuet, quantum ille officiat, quam altera appetenda, alter fugiendus sit.

Idem quoque conuersationis eorum, quibus pręerat, non segnis speculator, si quem ex fratribus aliquando stertentem persensisset, parum religiose illum dormire aiebat, modum modestiamque ab eis exigens, sicuti cęteris in rebus, ita etiam in dormiendo. Quod si breuis etiam somni ronchus uiris religiosis uitio datur, quomodo non dabitur nimia dormitio? Cui quantumcunque temporis indultum fuerit, tantum a spiritalium actionum exercitatione computabitur cessatum. Scriptum autem est: Mane semina semen tuum, et uespere ne cesset manus tua!

Germanus, Antisiodorensis episcopus, lectulum suum cilicio saccoque et cinere strauit, ut non lectum, sed luctum, et doloris potius quam quietis locum diceres. Insuper ipse quoque (ut in uita eius scriptum legitur) sic iacens identidem suspirare ingemiscereque audiebatur, ita ut, cum parumper iacuisset (ad nocturnas enim cerimonias celebrandas primus exurgebat) multo minus dormisse putaretur quam iacuerat. O te felicem, Germane, qui in cinere dormiens in uitam euigilasti sempiternam, ascendens ad illud Christi beatorumque omnium immensum, inęstimabile cęleste diuinumque contubernium! Quam exigui temporis labor quam ingentis iocunditatis tibi peperit quietem!

Ad quam perueniendi cupiditate incensus non mediocre ordinis Prędicatorum ornamentum Vincentius diem pene totum sermonibus ad populum faciendis noctem multam obsecrationibus lectionibusque, parter eius minimam somno dicitur impendisse; cubitasse autem, cum durius, sarmentis substratis, cum mollius paleis, cum honestius, sacco.

Petrus quoque eiusdem ordinis et sanctitatis uir dum etiam ipse interdiu prędicando excubat et noctu
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.