Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
dedit potestatem bestię. Et adorauerunt bestiam dicentes: Quis similis bestię et quis poterit pugnare cum ea? Sed bene illi, qui draconem et bestiam adorant, terra dicuntur. Terrena enim sapient nescientes, quia Christus iam non moritur et mors illi ultra non dominabitur. Qui uero posthac mori et resurgere simulabit, Christum se esse asserens, non Christus, sed Antichristus erit. Interea uero, dum dira agetur persecutio, dum Christianorum passim innoxius
effundetur cruor, dum uastans omnia prophanorum rabies debachabitur, dum
denique Conditor omnium Deus ore sacrilego ubique blasphemabitur,
indignabuntur elementa et uerso naturę ordine sol obscurabitur, luna non
dabit lumen suum, stellę cadent, terra quassabitur, commotis mare fluctibus
rugiet. Et, proh scelus, tam trepida rerum facies non commouebit impios, ut
ab impietate sua desistant. Erunt signa — inquit Dominus — in sole
et luna et stellis, et in terris pressura gentium prę confusione sonitus
maris et fluctuum, arescentibus hominibus prę timore et expectatione,
quę superuenient uniuerso orbi. Putabunt maligni hanc se pressuram
pati, quia nondum satis ulti sunt illos, qui Antichristum recipere
noluerunt, et ob id magis magisque incrudescent, dum cędendo eos
arbitrabuntur obsequium se pręstare Deo. Ita de errore in errorem prolapsi,
grauius postea diuinę uindictę ferent supplicium. De signis autem his etiam
ueteres prophetę itidem locuti sunt, non alio afflati Spiritu quam illi, qui
Euangelia scripsere. Esaias: Stellę — inquit — cęli et splendor
earum non expandet lumen suum. Obtenebratus est sol in ortu suo, et luna
non splendebit in lumine suo. Hieremias ait: Ipse Deus uiuens et
Rex sempiternus, ab indignatione eius commouebitur terra, et non
sustinebunt gentes comminationem eius. Et Iohel propheta: A facie
eius — inquit — contremuit terra, moti sunt cęli, sol et luna
obtenebrati sunt, et stellę retraxerunt splendorem suum. Et iterum:
Sol conuertetur in tenebras et luna in sanguinem, antequam ueniat
dies Domini magnus et horribilis. Hinc iam Sathanę artificia
deficere, prodigia cessare, uires languescere, animos concidere incipient.
Et sicut
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.