Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 3-529 -- suis, sed demonis, cuius
instigatione agitatus ad tantam prorumpet temeritatem, ut sui oblitus Deum
se reputabit et contra Christum consurget et Ecclesiam uastabit. Et superbię
spiritu inflatus diuina omnia prophanabit, polluet, contemnet ac tantum
Sathanam illum, cuius consiliis opeque nitetur, colet. Nam alibi etiam in
Daniele scriptum est: Et faciet iuxta uoluntatem suam rex. Et eleuabitur
et magnificabitur aduersus omnem deum, et aduersus Deum deorum loquetur
magnifica. Et dirigetur, donec compleatur iracundia. Tum, nequid
impuritati spurcicięque eius desit: Et erit — inquit — in
concupiscentiis foeminarum; pręterea: nec quenquam deorum
curabit, quia aduersum uniuersa consurget. Deum autem Maozim in loco suo
uenerabitur, et deum, quem ignorauerunt patres eius, colet auro et
argento et lapide precioso rebusque preciosis. Vide hominis
dementiam! Demonio supplicat, demonium ueneratur, et se ab hominibus pro Deo
uult coli haberique. Quasi uero non seruus diaboli sit, qui ei ancillatur,
sed dominus et Deus! Rursum idem propheta impietatem eius audaciamque
designans, etiam quandiu regnaturus sit, declarat. Sermones — inquit
— contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret, et putabit,
quod possit mutare tempora et leges. Et tradentur in manus eius usque ad
tempus et tempora et dimidium temporis, hoc est, usque ad annos tres
cum dimidio. Hanc temporis perscriptionem Apocalypsis aperte indicat, ubi
dicitur: Et ciuitatem sanctam (hoc est, Ecclesiam) conculcabunt
mensibus quadraginta duobus. Ad hęc quidam opinantur ipsum, ut se
Deum probet, cum post tridui latebram rursum apparuerit, mortuum se fuisse
et resurrexisse simulaturum, ex eo, quod in Apocalypsi scribitur: Et uidi
unum de capitibus suis quasi occisum in mortem, et plaga mortis eius
curata est. Hinc etiam dicunt, quod finget se cęlum uelle
conscendere, atque a malis spiritibus in aera feretur. Eoque modo plaga
mortis eius curabitur, quia scilicet illi, quibus illudet, uere mortuum et
resuscitatum fuisse credent, quem in cęlum quoque sublimem ire conspicient.
Vnde sequitur: Et admirata est uniuersa terra post bestiam, et
adorauerunt draconem, qui
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
|