Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1-330 --

Par animi humilitas uel idem periculi metus fuisse perhibetur sancti Goar, monachi in Gallia. Qui a rege Sigiberto ad Treuerensem episcopatum uocatus, postquam recusando nihil se proficere uideret, triginta dierum manendi in monasterio moram, quasi res suas expediturus, petiit. Interim in cęllula sua se includens Dominum precatus est: paratum se ad omnia dura pro illius amore sustinenda, tantum hoc episcopalis officii onere ne se grauari sineret. Mox ergo febri correptus reliquum uitę in lectulo ęger peregit, ne sanus ad pręsulatum cogeretur, quando quidem etiam quoduis pati sibi satius putauit.

Ammonium, Origenis Didymique discipulum, aurem sibi pręcidisse ferunt, ne idoneus episcopali officio haberetur. Et cum nihilominus ad eam dignitatem suscipiendam ab omnibus urgeretur, etiam linguam sibi se amputaturum, nisi missum facerent, protestatus est. Tam ergo periculosam rem episcopatum putauit, ut inde membrorum mutilatione se redimere non dubitaret.

Hac ipsa de re non mediocriter solicitus Thomas, Cantuariensis archiepiscopus, ubi primum dignitatem iniit, continuo inanis glorię lasciuientes cogitatus carnis macerationibus reprimere coepit, instantius orauit, frequentius ieiunauit, cilicium induit. Qui sic agit, is plane declarat non se ad pontificale fastigium, sed ad multiplicium laborum aceruum ascendere nec de honoris pompa sibi blandiri, sed de tentationum ingruentium pugna iam anxium ęstuare.

Hinc quidem beatus Leonardus inter aulicos regis Galliarum aliquando primo loco habitus, cum tandem contempta mundanę ambitionis luxuria ad religionem conuersus Dei seruitio sese addixisset nec adhuc tamen minoris ęstimationis apud regem esset, episcopatum ab eodem sibi oblatum recusauit. Ac ne deinceps huiusce rei illectatione aliqua tentari capiue posset, quando quidem et in dignitate periclitatur humilitas et in diuitiis modestia, inde in Aquitaniam discedens operam prędicationibus dedit.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.